{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo 9.98-118","citation":"Augustine, Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo 9.98-118","ref":"9.98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/9.98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/9.98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/9.98.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064a"},"verse":false,"words":284,"text":"non hoc dico: si pater ægrotet senex, iturus, jam vicinus morti, jam naturæ ordinem petens, jam ultra quod speret non habens; tamen si ægrotet, et adsit illi pie filius ejus, et videat eum medicus lethali et noxio somno premi, patiens est in senem moriturum propter ipsos paucos dies quibus hic potest vivere; stat filius, et adest patri sollicitus: et cum audierit medicum dicentem, Iste homo lethargicus potest esse, et inde mori, si permittatur dormire; si vultis eum vivere, non dormiat: illum somnus ille noxius premit, qui et noxius est, et dulcis est. Filius autem ejus admonitus a medico, stat sollicitus, patri molestus, pulsat; et si pulsatio ejus vincitur, vellicat; et si vellicatio nihil agit, pungit. Certe molestus est patri: et esset impius, nisi molestus esset. At ille quem delectat mori, molestum sibi filium tristi aspectu et voce reverberat: Quiesce mihi; quid mihi molestus es? Sed medicus ait quia si dormieris, morieris. Et ille: Dimitte me; mori volo. Senex dicit, Mori volo: et puer impius est, si non dicat, Ego nolo. Et illa vita utique temporalis est, nec ille in ea perpetuus erit, cui filius est molestus ut excitct; nec ille qui abeunti patri et decedenti succedit. Ambo per eam transeunt, ambo per illam temporaliter transvolvant: et tamen impii sunt, nisi ad ipsam sibi temporalem, etiam cum invicem molesti sunt consulant. Ergone video fratrem meum somno noxiæ consuetudinis premi, et non excito, dum timeo molestus esse dormienti atque pereunti? Absit a me ut hoc facerem, nec si illo vivo nostra angustaretur hæreditas. Nunc vero cum illud quod accepturi sumus dividi non possit, cum, possessore multiplicato angustari non possit; non eum erigam vel molestus ut vigilet, et carens somno vetustissimi erroris mecnm in hæreditate gaudeat unitatis?","prev":{"citation":"Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo 9.71-97","label":"9.71 to 9.97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/9.71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/9.71"},"next":{"citation":"Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo 9.119-152","label":"9.119 to 9.152","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/9.119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/9.119"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa064a/stoa0040.stoa064a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}