{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Quatuor 5.4","citation":"Augustine, Sermones Quatuor 5.4","ref":"5.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-quatuor/5.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-quatuor/5.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-quatuor/5.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Quatuor","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-quatuor","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Sed dicturus es mihi forsitan: dives sum, et facultatibus cunctis abundo, nihil indigeo, quid petere possum? Ergo ex te dives es? aut cum divitiis natus es? qui magis quantum dives es, tantum ad eum. cujus sunt divitiæ, manicare debes: quia meum est, inquit, aurum et argentum, et cui voluero Jabo illud. Habes quod non accepisti? Si ergo accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Certe si accepisti, nihil habuisti, quia nudus ex utero matris tuæ, in hoc sæculum devenisti, pannis obsitus, extrema egestate confectus, et jam sicut natus moriturus. Habes testem beatum Job dicentem: nudus exivi de ventre matris meæ, nudum me oportet ire in terram. Curris ad domum fœneratoris, adulatoria verba componis, et non curris ad domum Dei gratuito largitoris? Quæ est in vobis tanta pigritia, fratres mei, ut ad domum Dei minime vigiletis? Tibi dico, quisquis es, rustice piger: pigritaris ad domum Dei venire, et non pigritaris terram tuam excolere? Et nisi desuper tibi dederit pluviam, non poteris rumpere teriam- Nihil …ibi de suo præstare poterit, nisi desuper acceperit. Scriptum est enim: Desursum descendit a patre luminum, aput quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. Sicut et in Evangelio scriptum est: Verum quærite regnum Dei primo et justitiam, et hæc omnia adponentur vobis. Ergo, fratres mei, ad ecclesiam Dei vigilare debetis. Hoc expectat Deus, ut illi tantummodo fatearis, et non sunt moræ ut saneris, nisi confessionem tuam solummodo quæsiturus. Explicit.","prev":{"citation":"Sermones Quatuor 5.3","label":"Sermon 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-quatuor/5.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-quatuor/5.3"},"next":null,"credit":{"text":"Augustine, Sermones Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp768/tmp768/tmp768.tmp768.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}