{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 10","citation":"Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa079a"},"verse":false,"words":135,"text":"Nunc, Domine, illuminasti me, ut viderem te: vidi te, et cognovi me, quia toties nihil factus sum, quoties a te separatus sum; quia bonum quod tu es, oblitus sum, ct ideo nutus effectus sum. Vai mihi misero! ut quid hoc non cognoscebam, quia te deserens nihil fiebam? Sed quid hoc quæro? Si nihil eram, quomodo cognoscere volebam i Scimus quia nihil nihil est; et quod nihil est, non est; et quod non est, bonum non est, quia nihil est. Si ergo nihil fui, cum sine te fui, quasi nihil fui, et velut idolurn quod nihil est: quod quidem aures habet, et non audit; nares habet, et non odorat; oculos babet, et non videt; os habet, et nOn. loquitur; manus babet, et non palpat; pedes habet, et non ambulat; et omnia lineamcuta membrorum sine sensu corum.","prev":{"citation":"Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 9.31-49","label":"9.31 to 9.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/9.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/9.31"},"next":{"citation":"Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 11","label":"11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/11"},"credit":{"text":"Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079a/stoa0040.stoa079a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}