{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 36","citation":"Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 36","ref":"36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/36.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa079a"},"verse":false,"words":202,"text":"CAPUT XXV. Quod voluntas humana sine gratia inefficax sit ad bona opera. Ut enim jam libi confessus sum, laus vitæ meae, Deus meus, virtus salutis meae, sperabam aliquando in virtute mea, quæ tamen non erat virtus. Et cum sic volui currere; ubi magis stare credebam, ibi magis cecidi; factusque sum magis retro, et non ante; et quod credcbam consequi, longius elongavit a me. Sic per multa similia vires mcas probans cognosco nunc, quia illuminasti me, quoniam ubi magis credidi posse per me, minus semper iui polii. Diccbam enin, Hoc faciam, iliud perliciain; fiebatque post nee hoc, nec illud. Aderat volontas? non erat facultas. Aderat facultas? non aderat voluntas; quoniam de meis viribus confidebam. Nunc antem confiteor tibi, Domine Deus, pater coeli et terræ, quia non in fortitudine sua roborabitur vir ( I Reg. II, 9), ut I glorietur anto te stulta præsumptio omnis carnis. Nee est hominis velle quod possit, aut posse quod velit, vel scire quod velit et possit; sed potius a te gressus hominis diriguntur, illorum, inquam, qni non a se, sed a te dirigi se confitentur. Obsecramus itaque viscera misericordiæ tuæ, vclis, Domine, salvare quod creasti: quoniam si vis, potes nus salvare; et in lua voluntate virtus est nostræ salutis.","prev":{"citation":"Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 35","label":"35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/35"},"next":{"citation":"Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 37","label":"37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/37"},"credit":{"text":"Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079a/stoa0040.stoa079a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}