{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 9.1-30","citation":"Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 9.1-30","ref":"9.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/9.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/9.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa079a"},"verse":false,"words":295,"text":"CAPUT V. Miseria nostra a peccato. Quod peccatum nihil sit. Quod peccans nihil fiat. Confitear ergo, confitear tibi, Domine Pater, rex cæli et terræ, miseriam meam, ut me venire liccat ad misericordiam luam. Miser quippe factus sum, et ad nihilurn redactus sum, et nescivi; quia tu es veritas, et ego non eram tecum. Vulneraverunt me iniquitates meæ, et non dolui; quia tu es vita, et ego non eram lecum. Ad nihilum deduxerunt me; quia tu es Verbum, et eg o non eram tecum, per quem facta sunt omnia, siue quo factum est nihil: et ideo sine te factus sum nihil, quia est nihil quod ad nihilum ducit. Omnia per Verbum facta sunt, quæcumque facta sunt. Et qualia facti sunt? Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona ( Gen. I, 31). Omnia qua'cumque suut, per Verbum facta sunt: et quæcumque per Verbum facta sunt, valdc bona sunt. Quare bona sunt? Quia per Verbum facta sunt. Et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3); quia nihil bonum sine summo bono, sed malum est ubi non est bonuin, quod utique nihil est; quia nihil aliud est malum, quam privatio boni; sicut nihil aliud est cæcitas, quam privatio luminis. Malum igitur nihil est; quia utique sine Verbo factum est, sine quo factum est nihil. Illud autem malum est, quod privat illo bono per quod facta sunt oninia bona, scilicet Verbo per quod facta sunt omnia quæcumque sunt. At quæ nun sunt, per ipsum facta non sunt, et ideo nihil sunt. Et ideo mala sunt, quæ facta non sunt; quia omnia quæcumque sunt, per Verbum facta sunt, et omnia per Verbum bona facia sunt. Cin igitur omnia per Verbum facta sunt, mala per ipsum non sunt: restat igitur, quod omnia quæcumque facta non suut, bona non sunt;","prev":{"citation":"Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 8","label":"8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/8"},"next":{"citation":"Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 9.31-49","label":"9.31 to 9.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/9.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/9.31"},"credit":{"text":"Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079a/stoa0040.stoa079a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}