{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Soliloquiorum Libri Duo 1.1.3.40-68","citation":"Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 1.1.3.40-68","ref":"1.1.3.40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.1.3.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.1.3.40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.1.3.40.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Soliloquiorum Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa079"},"verse":false,"words":282,"text":"Deus qui nisi mundos verum scire noluisti. Deus pater veritatis, pater sapicntiae, pater veræ summa'que vitæ, pater beatitudinis, pater boni ct pulchri, pater intelligibilis lucis, pater evigilationis atque illuminationis nostræ, piter pignoris quo admonemur redire ad te. Te invoco, Deus veritas, in quo et a quo et per quem vera sunt, quae vera sunt omnia. Deus sapientia, in quo et a quo et per quem sapiunt, quæ sapiunt omnia. Deus vera et summa vita, in quo et a quo et per quem vivunt, quæ vere summeque vivunt omnia. Deus beatitudo, in quo et a quo et per quem beata sunt, quæ beata suntomnia. Deds bonum et pulchrum, in quo et a quo et per quem bona et pulchra sunt, quæ bona et pulchra sunt omnia. Deus intelligibilis lux, ill quo et a quo et perquem intelligibiliter lucent, quae intelligibiliter lucent omnia. Deus cujus regnum est totus mundus, quem sensus ignorat. Deus de cujus regno lex etiam in ista regna describitur. Deus a quoaverti, cadere; in quem converti, rcsurgere; in quo manere, consistere est. Deus a quo exire, emori; in quem redire, reviviscere; in quo habitare, vivere est. Deus quem nemo amittit, nisi deceptus; quem nemo quærit, nisi admonitus; qucm nemo invenit, nisi purgatus. Deus quem rclinqucre, hoc cst quod perire; quem attendere, lac est quod amare; quem videre, boc est quod habere. Deus cui nos fides excitat, spes erigit, charitas jungit, Deus per quem vincimus inimicum, te deprecor. Deus per quem accepimus 1 ne omnino periremus. Deus a quo admonemur ut vigilemus. Deus per quem a malis bona separamus. Deus per quem mala fugimus, et bona scquilnur. Deus per quon non cedimus adversitatibus. Deus per quem bene servimus et bene domlnamur.","prev":{"citation":"Soliloquiorum Libri Duo 1.1.3.1-39","label":"1.1.3.1 to 1.1.3.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.1.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.1.3.1"},"next":{"citation":"Soliloquiorum Libri Duo 1.1.3.69-103","label":"1.1.3.69 to 1.1.3.103","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.1.3.69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.1.3.69"},"credit":{"text":"Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079/stoa0040.stoa079.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}