{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Soliloquiorum Libri Duo 1.5","citation":"Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 1.5","ref":"1.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Soliloquiorum Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa079"},"verse":false,"words":222,"text":"II. A. Quæso te, quamvis vehementer urgeas atque convincas, non audeo tamen dicere ita me velle Deum scire, ut haec scio. Non solum enim res, sed i; sa etiam scicntia mihi videtur esse dissimilis Primo, quia nee linea et pila tantum inter se dilrerunt, ut tamen corum cognitionem una disciplina non contineat: nullus autem gcometres Deum se docere professus est. Dcindc, si Dei et istarum rerum scicutia par csset, tantum gauderem quod ista novi, quantum me Deo cognito gavisurum esse præsumo. Nunc autem permultum hæc in illius comparatione contemno, ut nonnunquam vidcatur mihi si illum intellexero, et modo illo quo videri potest videro, iiac ornnia de mea notitia esse peritura: siquidem nunc pr;u illius amore jam vix mihi veniunt in mentem. R. Esto plus tc ac multo plus quam de istis Deo cognito gavisurum, rerum tamen non inleUeclus dissimilitudine: nisi forte alio visu terram, alio serenum coelum intueris, cum tamcn multo plus illius quam hujus aspectus te permulcent. Oculi autem si non falluntur, credo te interrogatum utrum tibi tam certum sit terram te videre quam coelum, tam tibi certulo esse respondere dehere, quamvis non lam terrae quam caeli pulchritudioc atque splendore læteris. A. Movet me, fateor, hæc similitudo, adducorque ut assentiar quantum in suo generc a coelo terram, tantum ab intelligibili Dei m jestate spectamina illa disciplinarum vera et certa differre.","prev":{"citation":"Soliloquiorum Libri Duo 1.4.10","label":"Book 1, Chapter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.4.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.4.10"},"next":{"citation":"Soliloquiorum Libri Duo 1.6.12","label":"Book 1, Chapter 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.6.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.6.12"},"credit":{"text":"Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079/stoa0040.stoa079.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}