{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Soliloquiorum Libri Duo 1.58.1-62","citation":"Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 1.58.1-62","ref":"1.58.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.58.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.58.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.58.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Soliloquiorum Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa079"},"verse":false,"words":276,"text":"R. Quid? cum castus aliquis moritur, censes mori etiam castitatem? A. Nullo modo. R. Ergo, cnm interit aliquid quod verum est, non interit veritas. A. Quomodo autem interit aliquid verum? Non enim video. R. Miror te istud quaerere: nonne ante oculos nostros millia remm videmus interire? Nisi forte putas hanc arborem, aut esse arborem, sed veram non esse, aut certe interire non posse. Quamvis enim non credas sensibus, possisque respondere, ignorare te prorsus utrum arbor sit; tamen illud non negabis, ut opinor, veram esse arborem, si arbor est: non enim boc sensu, sed intelligentia judicatur. Si enim falsa arbor est, non est arbor; si autem arbor est, vera sit necesse est. A. Concedo istud. R. Quid illud alterum? nonne concedis hoc genus rerum esse arborem, quod nascatur et intereat? A. Negare non possum. R. Concluditur ergo aliquid quod verum sit. interire. A. Non contravenio. R. Quid illud? nonne tibi videtur intereuntibus rebus veris veritatem non interire, ut non mori casto mortuo castatitem? A. Jam et hoc concedo, et magnopere quid moliaris, exspecto. R. Ergo attende. A. Isthic sum. iD. R. Verane tibi videtur ista sententia: Quidquid est, alicubi esse cogitur? A, Nihil me sic ducit ad consentiendum. R. FaLeris autem esse veritatem? A. Fateor. R. Ergo ubi sit, necesse est quieramus; non est enim in loco, nisi forte aut esse in loco aliquid aliud præter corpus, aut veritatem corpus esse arbitraris. A. Nihil horum puto. R. Ubinam igitur illam esse credis? Non enim nusquam est quam esse concedimus. A. Si scirem ubi csset, nihil fortasse amplius quærerem. R. Saltem ubi non sit, potes cognoscere? A. si commemores, fortasse potcro. R. Nou est certe in rebus mortalibus.","prev":{"citation":"Soliloquiorum Libri Duo 1.27","label":"Book 1, CAPUT XV.— Anima quomodo cognoscitur. Fiducia erga Deum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.27"},"next":{"citation":"Soliloquiorum Libri Duo 1.58.63-85","label":"1.58.63 to 1.58.85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.58.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.58.63"},"credit":{"text":"Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079/stoa0040.stoa079.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}