{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Soliloquiorum Libri Duo 1.7.14","citation":"Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 1.7.14","ref":"1.7.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.7.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.7.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.7.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Soliloquiorum Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa079"},"verse":false,"words":234,"text":"Ergo cum animae Deum videre, hoc est Deum intelligere contigerit, videamus utrum adhuc ci tria illa sint necessaria. Fides quare sit necessaria, cum jam videat? Spes nihilominus, quia jam tenet. Cha ritati vero non solum nihil detrahetur, sed addetur etiam plurimum. Nam et illam singularem veramque pulchritudinem cum viderit, plus amabiL; et nisi ingenti amore oculum inOxcrit, nec ab aspiciendo uspiam declinaverit, manere in illa beatissima visione non poterit. Sed dum in hoc corpore est anima, etiamsi plenissime videat, hoc est intelligat Deum; tamen, quia etiam corporis sensus utuntur opere proprio, si nihil quidem valent ad fallendum, non tamen nihil ad non ambigendum I, potest adhuc dici fides ea qua his resistitur, et illud potius verum esse creditur. Item quia in ista viia, quanquam Deo intellecto anima jam beata sit; tamen, quia nlullas molestias corporis sustinet, sperandum cst ei post mortem omnia isla incommoda non futura. Ergo nec spes, dum in hac est vita, animam deserit. Sed cum post hanc vitam tota se in fen!!! collegerit, charitas restat qua ibi teneatur. N.m neque dicenda est fidem habere quod illa sint vera, quando nulla falsorum interpellatione sollicitatur; neque quidquam sperandum ei restat, cum totum secura possideat. Tria igitur ad animam pertinent, ut sana sit, ut aspiciat, ut videat. Alia vero tria. fides, spes et charitas, primo illorum trium et secundo semper suot necessaria: tertio vero in hac vita, omnia; post hanc vitam, sola charitas.","prev":{"citation":"Soliloquiorum Libri Duo 1.6.12","label":"Book 1, Chapter 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.6.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.6.12"},"next":{"citation":"Soliloquiorum Libri Duo 1.8.15","label":"Book 1, Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.8.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/1.8.15"},"credit":{"text":"Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079/stoa0040.stoa079.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}