{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Soliloquiorum Libri Duo 13.24.1-24","citation":"Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 13.24.1-24","ref":"13.24.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/13.24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/13.24.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/13.24.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Soliloquiorum Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa079"},"verse":false,"words":279,"text":"i3. Illud vero quod interrogasti, quis concesserit, aut cui posse fieri vidcatur, ut id quod in subjecto est, maneat ipso intereunte subjecto? Monstruosum enim et a veritate alienissimum est, ut id quod non esset nisi in ipso esset, etiam cum ipsum non fuerit possit esse. R. Illud igitur quod quærebamus inventum est. A. Quid narras? R. Id quod audis. A. Jamne ergo liquido constat animum esse immortalem? R. Si ea quae Concessisti vera sint, liquidissime: nisi forte animum dicis, etiamsi moriatur, animum esse. A. Nunquam equidem hoc dixerim; sed eo ipso quo interit, fieri ut animus non sit, dico. Nec me ab hac sententia revocat, quod a magnis philosophis dictum est, eam rem qux, quocumque vcnerit, vitam præstat, mortem in se admittere non posse. Quamvis euim lumen quocumque intrarc potuerit, faciat id lucere, tenebrasque in se propter memorabilem illam vim contrariorum non possit admittere; tamen exstinguitur, locusque ille exstincto lumine tenebratur. III illud quod tenebris resistebat, neque ullo modo in se tenebras admisit, et sic eis intereundo locum fecit, ut poterat etiam discedendo. Itaque timeo ne mors ita contingat corpori, ut tenebræ luco, aliquando discedente animo ut lumine, aliquando autem ibidem exstincto; ut jam non de omni morte corporis securitas sit, sed aliquod genus mortis sit optandum, quo anima ex corpore incolumis educatur, perducatur que ad locum, si est ullus talis locus, ubi non possit exstingui. Aut, si nc hoc quidem potest, atque in ipso corpore anima quasi lumen accenditur, nec alibi potest durare, omnisque mors est exstinctio quaedam animae in corpore vel vitas; aliquod genus eligendum est quantum bomo sinitur, quo idipsum quod vivitur, cum securitate ac tranquillitate vivatur, quanquam nescio quomodo istud possit fieri si anima moritur.","prev":{"citation":"Soliloquiorum Libri Duo 12.22","label":"Book 2, Chapter 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/12.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/12.22"},"next":{"citation":"Soliloquiorum Libri Duo 13.24.25-48","label":"13.24.25 to 13.24.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/13.24.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/13.24.25"},"credit":{"text":"Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079/stoa0040.stoa079.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}