{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Soliloquiorum Libri Duo 13.24.25-48","citation":"Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 13.24.25-48","ref":"13.24.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/13.24.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/13.24.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/13.24.25.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Soliloquiorum Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa079"},"verse":false,"words":190,"text":"multum beatos, quibus sive ab ipsis, sive abs quolibct, non esse metuendam mortem, etiamsi aniina intereat, persuasum est! At mihi misero nulLe adhuc rationes, nulli libri persuadere potuerunt. R. Noli gemere, immortalis est animus humanus. A. Unde hoc probas? R. Ex iis quæ cum magna cautione, ut arbitror, superius concessisti. A. Nihil quidem me minus vigilanter interroganti tibi memini dedisse: sed collige jam ipsam summam, oro te; videamus quo tantis ambagibus pervenerimus, nec me jam interroges volo. Si enim ea breviter enumeraturus es quæ concessi, quonam rursus responsio mea desideratur? An ut moras gaudiorum mihi trustra inferas, si quid boui forte confecimus? R. Faciam quod te velle video, sed attende diligentissime. A. Loqucre jam, hic sum; quid enecas? R.Omne quod in subjecto est, si semper manet, ipsum etiam subjectum maneat semper necesse est. Et omnis in subjecto cst animo disciplina. Necesse est igitur semper ut animus manent, si semper manet disciplina. Est autcm disciplina veritas, ct semper, ut in initio libri hujus ratio persuasit, veritas manet. Semper igitur animus manet, nec animus mortuus dicitur. Immortalem igitur animum solus non absurde negat, qui superiorum aliquid non recte concessum esse convincit.","prev":{"citation":"Soliloquiorum Libri Duo 13.24.1-24","label":"13.24.1 to 13.24.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/13.24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/13.24.1"},"next":{"citation":"Soliloquiorum Libri Duo 14.26","label":"Book 2, Chapter 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/14.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/14.26"},"credit":{"text":"Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079/stoa0040.stoa079.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}