{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Soliloquiorum Libri Duo 15.27","citation":"Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 15.27","ref":"15.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/15.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/15.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/15.27.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Soliloquiorum Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa079"},"verse":false,"words":188,"text":"Ubi est quod Deum et rogavimus et rogamus, ut nobis non divitias, non corporis voluptates, non populares suggestus atque hnnores, sed animam nostram seque ipsum quærentibus, iter aperiat? Itane nos deseret, aut a nobis deseretur? R. Alienissimum quidem ab ipso est ut eos qui Ulia desiderant deserat: unde a nubis qnoque alienum esse debet ut tantum ducem deseramus. Quare, si placet, repetamus breviter unde illa duo confecta sint, aut semper manere veritatem, aut veritatem esse disputandi rationem. Hæc enim vacillare dixisti, quo minus nos faciat totius rei summa securos. An potius illud quaeremus, quomodo esse possit in imperito animo disciplina, quem non possumus non animum dicere? Hinc enim commotus videbare, ut de illis quae concesseras, dubitare rursus necesse fuerit. A. Imo discutiamus prius illa, deinde hoc quale sit videbimus. Ita enim, ut opinor, nulla controversia romanebit. R. Ita fiat, sed adesto totus atque cautissimus. Scio enim quid tibi eveniat attendenti, dum nimis pendes in conclusionem, et ut jam jamque inferatur exspectas, ea quæ interrogantur non diligenter examinata concedis. A. Verum fortasse dicis; sed enitar contra hoc genus morbi quantum possum: modo jam tu incipe quærere, ne superfluis immoremur.","prev":{"citation":"Soliloquiorum Libri Duo 14.26","label":"Book 2, Chapter 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/14.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/14.26"},"next":{"citation":"Soliloquiorum Libri Duo 15.28.1-42","label":"15.28.1 to 15.28.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/15.28.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/15.28.1"},"credit":{"text":"Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079/stoa0040.stoa079.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}