{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Soliloquiorum Libri Duo 20.55","citation":"Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 20.55","ref":"20.55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/20.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/20.55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/20.55.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Soliloquiorum Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa079"},"verse":false,"words":414,"text":"R. Tales sunt qui bene disciplinis libcralibus eruditi; siquidem illas sine dubio in se oblivione obrutas eruunt discendo, et quodammodo refodiunt (a): nec tamen contenti sunt, nec se tenent donec tutaM faciem veritatis, cujus quidam in illis artibus splendor jam subrutilat, latissime atque plenissime intueantur. Sed ex his quidam falsi colores atque fornix, vclut in speculum cogitationis se fundunt, falluntque inquirentes sæpe, ac decipiunt putantes illud totum esse quod norunt vel quod inquirunt. Ipsæ suut illæ imaginationes magna cautione vitandæ; quæ deprehenduum fallaces, cum cogitationis variato quasi speculo variantur, cum illa facies veritatis una et immutabilis maneat. Tum enim alterius atque alterius magnitudinis quadratum sibi cogitatio dcpiugil, et quasi ante oculos præfert; sed mens interior quai vult verum vidcre, ad illud se potius convertat, si potest, secundum quod judicat illa omnia esse quadrata. A. Quid, si nobis quispiam dicat secundum id eam judicare, quod videre oculis solet? R. Quare ergo judicat, si tamen bene erudita est, quantamvis pilam veram vera planitie puncto tangi? Quid tale unquam oculus vidit, ant videre potest, cum ipsa imaginatione cogitationis fingi quidquam hujusmodi non potest? Annon hoc probamus, cum etiam minimum circulum imaginando animo describimus, et ab co lineas ad centrum ducimus? Nam cum duas duxerimus, inter quas quasi acu vix pungi possit, alias jam in medio non possumus ipsa cogitatione imaginaria ducere, ut ad centrum sine ulla commixtione perveniant; cum clamet ratio innumerabilcs posse duci, nec sese in illis incredibilibus angustiis nisi centro posse contingere, ita ut in omni earum intervallo scribi eliam circulus possit. Iloc cum illa phantasia implere non possit., magisque quam ipsi oculi, deficiat, siquidem per ipsos est animo inflicta, manifestum est et multum carn differre a veritate, et illam, dnm hæc videtur, non videri. Hæc dicentur operosius atque subtilius, cum de intelligendo disserere cœperimus, quæ nobis pars proposita est, cum de animæ vita quidquid sollicitat, fuerit quantum valemus enucleatum atque discussum. Non enim credo te parum formidare ne mors humana, etiamsi non inter(iciatanimam, rerum tamen omnium, et ipsius, si qua comperta fucrit, veritatis oblivionem inferat. A. Non potest satis dici quantum hoc malum metuendum sit. Qualis enim erit illa aeterna vita, vel quae mors non ei præponenda est, si sic vivit anima, ut videmus eam vivcre in puero mox Datu? ut de iila viia nihil dicam quæ in utero agiLur; non enim puto esse nullam. R, Bono animo esto; Deus aderit, at jam sentimus, quærentibus nobis, qni beatissimum quiddam post hoc corpus, et veritatis plenissimum sine ullo mendacio pollicetur. A. Fiat ut speramus.","prev":{"citation":"Soliloquiorum Libri Duo 20.34","label":"Book 2, Chapter 20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/20.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/20.34"},"next":null,"credit":{"text":"Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079/stoa0040.stoa079.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}