{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Soliloquiorum Libri Duo 5.8","citation":"Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 5.8","ref":"5.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/5.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/5.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/5.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Soliloquiorum Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa079"},"verse":false,"words":222,"text":"R. Defini ergo verum. A. Verum est quod ita se habet ut cognitori videtur, si velit possitque cognoscere. R. Non erit igitur verum quod nemo potest co. gnoscere? Deinde, si falsum est quod aliter quam cst, videtur; quid, si alteri videatur hie lapis, lapis; alteri lignum? eadem res et falsa et vera erit? A. Illud me magis superius movet, quomodo si quid cognosci non potest, eo fiat ut verum non sit. Nam quod simul una res, et vera et falsa est, non nimis curo. Etenim video unam rem diversis comparatam, simu! et majorem et minorem esse. Sed ex eo istud contingit, quod nihil per se majus aut minus est. Comparationis enim sunt isia nomina. R. At si dicis nihil esse verum per se, non limes ne sequatur ut nihil sit per se? Unde euim lignum est hoc, inde etiam verum lignum est. Noc fieri potest ut per seipsum, id est sine cognitore lignum sit, et verum lignum non sit. A. Ergo illud dico et sic definio, nee vereor ne definitio mea ob hoc improbetur, quod nimis brevis est: nam verum milii videtur esse id quod est. R. Nihil ergo erit falsum, quia quidquid est, verum. est. A. In magnas angustias me conjecisti, nec ir.venio prorsus quid respondeam. Ita fit ut cum aliter doceri nolim quam istis interrogationibus, vercar jam tamen interrogari.","prev":{"citation":"Soliloquiorum Libri Duo 5.7","label":"Book 2, Chapter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/5.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/5.7"},"next":{"citation":"Soliloquiorum Libri Duo 6.9","label":"Book 2, Chapter 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/6.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/6.9"},"credit":{"text":"Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079/stoa0040.stoa079.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}