{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Soliloquiorum Libri Duo 6.11","citation":"Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 6.11","ref":"6.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/6.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/6.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/6.11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Soliloquiorum Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa079"},"verse":false,"words":261,"text":"R. Sed hæc omnis silva, nisi me fallit, in duO genera dividi potest. Nam partim æqualibus in rebus, partim vero in detcrioribus est. Æqualia sunt, quando tam hoc illi quam illud huic simile esse dicimus, ut de geminis dictum est, vel de impressionibus annuli. In deterioribus autem, quando illud quod deterius est, simile esse dicimus meliori. Quis enim in speculum attendat, et recte dicat se esse illi imagini similem, ac non potius illam sibi? Hoc autem genus partim est in eo quod anima patitur, partim vero in iis rebus quæ videntut. Sed ipsum quod anima patitur, aut in sensu patitur, ut turris motum qui nullus est; aut apud seipsam ex eo quod accepit a sensibus, qualia sunt visa somniantium, et fortassis etiam furentium. Porro illa quæ in ipsis rebus quas videmus apparent, alia a natura, cætera ab animantibus exprimuntur atque finguntur. Natura gignendo vel resultando similitudines deteriores facit. Gignendo, cum parentibus similes nascuntur; resultando, ut de speculis cujuscemodi. Quamvis enim pleraque specula homines faciant, non tamen ipsi effingunt eas quae redduntur imagines. Jain vero animantium opera sunt in picturis, et hujuscemodi quibusque figmentis: in quo gonere includi etiam illa possunt, si tamen fiunt, quæ daemones faciunt. Umbræ autem corporum, quia non nimis ab re abest' ut corporibus similes et quasi falsa corpora dicantur, nec ad oculorum judicium pertinere negand;c sunt; in illo cas genere poni placet, quod resul- Lando a natura fit. Resultat enim omne corpus lumini objectum, et in contrariam partem umbram reddit. An tibi aliquid contradicendum vid -tur? A. Mihi vero nihil. Sed qtionam ista tendant, vehementer exspecto.","prev":{"citation":"Soliloquiorum Libri Duo 6.10","label":"Book 2, Chapter 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/6.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/6.10"},"next":{"citation":"Soliloquiorum Libri Duo 6.12","label":"Book 2, Chapter 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/6.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/6.12"},"credit":{"text":"Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079/stoa0040.stoa079.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}