{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Soliloquiorum Libri Duo 9.17","citation":"Augustine, Soliloquiorum Libri Duo 9.17","ref":"9.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/9.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/9.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/9.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Soliloquiorum Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa079"},"verse":false,"words":180,"text":"A. Pefge, quaeso; nunc enim fortasse de fabis non falsa docere coepisti: sed jam illud gemis exspocto quale sit quod dixisti, esse tendit ct non est. R Quidni exspectes? Eadem illa sunt, quorum multa supra memoravimus. Annon tibi videtur imago tua de speculo quasi tu ipse velle esse, sed ideo esse falsa, quod non est? A. Valde hoc videtur. R. Quid omnis pictura vel cujuscemodi simulacrum, ct id genus omnia opificuni? nonne illud esse contendunt, ad cujus quidque similitudinem factum cst? A. Prorsus adducor. R. Jam ca quibus vcl dormientes vcl furentes falluntur, concedis, ut opinor, in co esse genere. A. Et nulla magis: nam nulla magis tendunt talia esse, qualia vel vigilantes vel sani cernunt; et eo tamen falsa sunt, quo id quod tendunt esse non possunt. R. Quid jam de turrium motu, vel de merso remo, vel de umbris corporum plura dicam? Planum est, ut arbitror, ex hac regula esse metienda. A. Planissimum. R. Taceo de cæteris sensibus; nam nemo considerans non hoc inveniet, falsam appellari in rebus ipsis quas senlimus, quod esse aliquid tendit et non est.","prev":{"citation":"Soliloquiorum Libri Duo 9.16","label":"Book 2, Chapter 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/9.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/9.16"},"next":{"citation":"Soliloquiorum Libri Duo 10.18","label":"Book 2, Chapter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/10.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-libri-duo/10.18"},"credit":{"text":"Augustine, Soliloquiorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079/stoa0040.stoa079.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}