{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Speculum [Incertus] 10","citation":"Augustine, Speculum [Incertus] 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/speculum-incertus/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/speculum-incertus/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/speculum-incertus/10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Speculum [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/speculum-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa080b"},"verse":false,"words":236,"text":"CAPUT IX, Quod nihil colendum nisi Deus. Nam nihil coeleste, nihil terrenum, nihil igneum, nihilque quod corporis sensus attingit, pro te adorandum est velcolendum, qui vere es quod es, et nun mutaris: (b) cui maxime ac specialiter illud convenit, quod Græci dicunt ὢν, Latini Est: quia semper idem ipse et, et anni tui non deficient (Psal. cr, 28). Hietenim patenter datur iutelligi, quia tu, Deus noster quem colimus, Deus verus et. omnipotens, es sine dubio invisibilis, etsi intellectu pio videaris; incomprehensibilis, etsi per gratiam repræsenteris; inæstimabilis, etsi humanis sensibus pie credaris sancteque cogiteris; ineffabilis, etsi humanas locutionis usualibus verbis abusive utcumque dicaris: ideo verus et tantus. Cæterum quod sciri, quod comprehendi, quod cogitari, quoa dici de te potest, minus est. Quod vero incomprehensibile est et iinmensum, indicibile et infinitura, tibi soli duntaxat nolum est. Hoc namque est quod omnem superat sensum, hoc quoque est quod te facit æstimari et pro certo credi ct universalem appellari Deum, dum ad perrectum usque reperiri non vales, duin totus iutel• ligi capive non potes: ila te vis magnitudinis et notum nobis objicit et ignotum. Et hæc est summa delicti spernentium te scire, nolentium tibi creatori suo servire. Habent quod scientes venerentur, habent quod ignorantes mirentur: habent quod timeant, habent quod diligant. Si enim totus pateres nostro cognitioni, Deus vivus et verus minime potuisses credi: adeo falsi reperti suntqui putabantur dii, quoniam sciri per omnia potuerunt qui et quales quanlique fuerunt.","prev":{"citation":"Speculum [Incertus] 9","label":"9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/speculum-incertus/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/speculum-incertus/9"},"next":{"citation":"Speculum [Incertus] 11","label":"11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/speculum-incertus/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/speculum-incertus/11"},"credit":{"text":"Augustine, Speculum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa080b/stoa0040.stoa080b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}