{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Speculum [Incertus] 20","citation":"Augustine, Speculum [Incertus] 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/speculum-incertus/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/speculum-incertus/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/speculum-incertus/20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Speculum [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/speculum-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa080b"},"verse":false,"words":129,"text":"(b) Confiteor et verum tc Filium ex Patre sine initio ineffabilitcr natum, verum Dcum unigenitum, per quem omnia facta sunt, et verum Patris Verbum, non tactum, non creatum, non adoptativum; sed genitum et unius cum Patre substantiae, atque ita per omnia aequalem Deo Patri, ut nec tempore, nec gradu, nee potestate esse possis inferior. Tantumque te esse confiteor Gui genitus es, quantus est ipse qui te genuit. Non autem, quia dico genitum a Patre Filium, divinæ et ineffabili generationi aliquod tempus ascribo; sed nec Patrem dico aliquando coopisse, nee te ejus Filium. Quia semper fuit pater, nunquam igitur non fuisti filius. Non enim aliter confiteri possumus aeternum Patrem, nisi coufiteamur etiam coæternum Filium. Ex filio enim pater dicitur: et quia semper Pater fuit, semper habuisse Filium dubium non est.","prev":{"citation":"Speculum [Incertus] 19","label":"19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/speculum-incertus/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/speculum-incertus/19"},"next":{"citation":"Speculum [Incertus] 21","label":"21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/speculum-incertus/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/speculum-incertus/21"},"credit":{"text":"Augustine, Speculum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa080b/stoa0040.stoa080b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}