{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Speculum [Incertus] 24","citation":"Augustine, Speculum [Incertus] 24","ref":"24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/speculum-incertus/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/speculum-incertus/24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/speculum-incertus/24.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Speculum [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/speculum-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa080b"},"verse":false,"words":343,"text":"CAPUT XX. Quod divina substantia individua est. Dator omnium bonorum Deus Pater, cui nunquam sine spe misericordiæ supplicatur, cum Filio luo ac Spiritu sancto, da quod a te desiderat et a te postulat anima mea. Quorum enim una est substantia, unum est et datum, una et operatio, unum donum, unaque potestas: ut in ipsa quoque personarum proprietate juxta profundiorem intellectum quædam unitas sentiatur. (a) Inseparabilis nimirum natune tuæ unitas non potest separabiles habere personas: quia sicut trinitas es in unitate, et unitas in trinitate, sic separationem non potes habere personarum. Nominantur quidem illae personae aliquando singulæ; sed ita voluisti te, Trinitas Deus, inseparabilem ostendere in personis, ut nullum tibi nomen sit in qualibet persona, quod ad aliam personam secundum relationis regulam non referatur; sicut Pater ad Filium, et Filius ad Patrem, vel Spiritus sanctus ad Patrem ct Filium verissime rcfertur. Ea vero nomina qum substantiam vel potentiam vel essentiam tuam significant, vel quidquid proprie dicitur Deus, omnibus personis aequaliter conveniunt, ut Deus, magnus, bonus, aeternus, omnipotens et omnia quæ naturaliter de te Deo dicantur. Non est igitur aliquod naturæ nomen quod sic tibi Deo Patri possit convenire, ut aut Filio tuo, aut Spiritui sancto convenire nequeat. Dicimus te Deum Patrem naturaliter esse Deum; sed naturaliter est ct Filius Deus, naturaliter cst et Spiritus sanctus Deus; non tamen tres dii, sed unus Deus, Pater et Tilius et Spiritus sanctus. Idcirco inseparabilis es, sancta Trinitas Deus, in personis sensu intelligenda, quamvis in voce separabilia habeas nomina; quia pluralem numerum naturæ nominibus nullatenus recipis. In hoc enim ostenditur personas non posse dividi in sancta Trinitate, quæ unus verus Dens est; quia cujuslibet personæ nomen semper ad alteram respicit personam. Si Patrem dico, Filium ostendo; si Filium nomino, Patrem praedico; si Spiritum sanctum appello, alicujus esse spiritum necesse est intelligi: id est, Patris et Filii. Tu vero, unitas deitatis personarum pluralitale multiplex, numerabiliter es innumerabilis, ac idcirco mensurabiliter immensurabilis, et ponderabililcr imponderabiiis: non enim summae bonitatis, quae tu ipse es, profitemur originem ex qua omnia, per quant omnia, in qua omnia; sed ejus participatione dicimus bona omnia.","prev":{"citation":"Speculum [Incertus] 23.22-27","label":"23.22 to 23.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/speculum-incertus/23.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/speculum-incertus/23.22"},"next":{"citation":"Speculum [Incertus] 25","label":"25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/speculum-incertus/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/speculum-incertus/25"},"credit":{"text":"Augustine, Speculum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa080b/stoa0040.stoa080b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}