{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tractatus Adversus Judaeos 10.95-103","citation":"Augustine, Tractatus Adversus Judaeos 10.95-103","ref":"10.95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/10.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/10.95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/10.95.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Tractatus Adversus Judaeos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa080d"},"verse":false,"words":162,"text":"Locus enim unus est lege Domini constitutus, ubi manibus vestris sacrificia jussit offerri, præter quem locum omnino prohibuit. Hunc ergo locum quoniam pro vestris mcrilis amisistis, etiam sacrificium quod ibi tantum licebat offerri, in lucis offerre aliis non audctis. Ecce omnino impletum esL quod ait Propheta, Et sacrificium non accipiam de manibus vestris. Nam si in terrena Jerusalem manaret vobis templum ct allare, possetis dicere in eis hoc esse completum, quorum iniquorum intervos constitutorum sacrificia Domninus non acceptat; aliorum vero ex vobis atque in vobis accepture sacriticia, qui Dei præcepta castodiunt. Hoc non esl cur possit dici, ubi nullus omnino vestrum ost, qui secundum Legem, quæ de monte Sina processit, manibus suis sacrificium possit offerre. Neque boc ita prædictum et impletum est, ut vos prophetica sententia respondere permittat, Quia manibus non offerimus carnem, sod corde et ore offerimus laudem, secundum illud in Psalmo: Immola Deo sacrificium laudis (Psal. xLix, 14). Eliam hinc contradicit vobis, qui dicit, Non eat mihi voluntas in vobis.","prev":{"citation":"Tractatus Adversus Judaeos 10.80-94","label":"10.80 to 10.94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/10.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/10.80"},"next":{"citation":"Tractatus Adversus Judaeos 13","label":"13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/13"},"credit":{"text":"Augustine, Tractatus Adversus Judaeos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa080d/stoa0040.stoa080d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}