{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tractatus Adversus Judaeos 2.26-41","citation":"Augustine, Tractatus Adversus Judaeos 2.26-41","ref":"2.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/2.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/2.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/2.26.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Tractatus Adversus Judaeos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa080d"},"verse":false,"words":288,"text":"Item si intelligerent, quod infructuose atque inaniter cantant, de quibus sil prænuntiatum, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum (Psal. XVIII, a;; an sonum Apostolorum evigilarent, et verba corum divina esse sentirent. De sanctis ergo Scripturis, quarum et apud ipsos magna habetur auctoritas, sumenda sunt testimonia, quorum et si nolim oblata utilitate sanari, aperta possint veritate convinci. CAPUT II. — 3. Instrumenti Veteris libros ad nos pertinere, eorumque praxepta per nos melius impleri. Sed primo eorum ille redarguendus est error, quo putant ad nos idco non pertinerc Instrumenti Veteris libros, quia jam non vetera, sed nova sacramenta servamus. Dicunt caim nobis, Quid apnd vos facit lectio Legis et Prophetarum, Cujus praecepta servare non vultis? eo quod carnem præputii non circumcidimus masculinam 1, et vescimur carnibus quas Lex dicit immundas, nec sabbata et neomenias et dies festos eorum carnaliter observamus, nec victimis pecorum sacrificamus Deu, nac Pascha in ove et azyniis simililcr celebramus: et si qua alia vetera sacrainenta gencrali vocabulo umbras futurorum appellat Apostolus (Coloss. II, 17), quia ea significabant suo tempore revelanda, quae nos revelata suscepimus, ut rcmota umbra nuda eorum luce frueremur '. De quibus singillatim nimis longum est disputare quemadmodum exuendo veterem hominem circumcidimur, non in exspoliatione corporis carnis; et quos cibos vitam in pccoribus, vitamus in moribus; et exhibemus corpora nostra hostiam vivam, sanctam, Dco placentem, cui et animas nostras in desideriis sanctis pro sanguine intelligenter efTundimus, et Christi velut agui inmaculati sanguine ab omni inquilale mundamur. Qui propter similitudinem carnis peccati etiam caprino pecore I in veteribus sacriflciis figuratur: nee eum negat in crucis cornibus taurum, qui in il:o agnoscit maximam victimam. In illo requiem cum in, venimus, vere sabbatizamus: et lunæ novæ observatio, vitae novæ est sanctificatio.","prev":{"citation":"Tractatus Adversus Judaeos 2.1-25","label":"2.1 to 2.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/2.1"},"next":{"citation":"Tractatus Adversus Judaeos 2.42-62","label":"2.42 to 2.62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/2.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/2.42"},"credit":{"text":"Augustine, Tractatus Adversus Judaeos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa080d/stoa0040.stoa080d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}