{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tractatus Adversus Judaeos 8.66-77","citation":"Augustine, Tractatus Adversus Judaeos 8.66-77","ref":"8.66","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/8.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/8.66","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/8.66.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Tractatus Adversus Judaeos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa080d"},"verse":false,"words":286,"text":"qui cum sit ininor natu, quam populus Judæorum, tamen cum crescendo superat2, et subdit: ut impleatur quod de duobus illis fratribus in figura prædictum est, Et major serviet minori (Gen. xxv, 23). Sion amem et Jerusalem quamvis spiritualiter intelligatur Ecclesia, magis tamen adversus istos idoneum testimonium est, quia ex isto loco, ubi Christum crucifixerunt, et lex et verbum Domini processit ad Gentes. Lex enim quæ illis per Moysen data est, de qua superbius extolluntur, et de qua melius convincuntur, non intelligitur prodisse de Sion et Jerusalem., scd de monte Sina. Ad terram quippe promissionis, ubi est Sion a, qua: appellatur etiam Jerusalem, post quadraginta annos cum ipsa Lege venerunt: non autem ibi cam vel inde acceperunt '.'Evangelium vero Christi, et Lex fidei, quod certum est, inde processit. Sicut cHam ipse Dominus, posteaquam resurrexit, loquens discipulis suis, ct ostendens prædicta divinorum eloquiorum in se esse completa: Quoniam sic scriptum est, inquit, et sic oportuit Christum pati, el resurgere a mortuis die terlio, et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. xxiv, 46, 47). Ecce quod prophetavit Isaias dicens: Ex Siun enim lex prodiet, et verbum Domini ex Jerusalem. Ihi enim veniens desuper secundum Domini pronnssionem Spiritus sanctus, eos quos tunc una domus continebat, implevit, et loqui linguis omnium gentium fecit (Act. II, 1-6). et inde exierunt prædicare Evangelium in notitiam omnium gentium. Sicut enim Lex illa, quae processit de monte Sina, quinquagesimo die post celebratum Pascha conscripta cst digito Dei, quo significatur Spiritus sanctus: ita Lex ista, quæ processit de Sion et Jcrusalefn, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis sanctorum Evangelistarum scripta est per Spiritum sanctum, quinquagesimo die post verum Pascha passionis et resurrectionis Domini Christi;","prev":{"citation":"Tractatus Adversus Judaeos 8.47-65","label":"8.47 to 8.65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/8.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/8.47"},"next":{"citation":"Tractatus Adversus Judaeos 8.78","label":"8.78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/8.78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/tractatus-adversus-judaeos/8.78"},"credit":{"text":"Augustine, Tractatus Adversus Judaeos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa080d/stoa0040.stoa080d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}