{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Viginti Unius Sententiarum 16.40-83","citation":"Augustine, Viginti Unius Sententiarum 16.40-83","ref":"16.40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/viginti-unius-sententiarum/16.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/viginti-unius-sententiarum/16.40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/viginti-unius-sententiarum/16.40.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Viginti Unius Sententiarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/viginti-unius-sententiarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070b"},"verse":true,"words":308,"text":"Aliud quoque conveniens bis quatuor vicissim\nContrarium inesse elementis qualitate duplex,\nraucis adverte, docebo: namque parva non sunt.\nIta primum tertio babetur, quartum ut est secundo:\nContraria in his volo cernas, cunque singulorum.\nCalet ignis et aridus est, quod possidet superna:\nPraefrigida et humida serpit terlia unda.\nContravenit inter utrumque locatus, mixtus ex utroque,\nQuarto contrarius aer, ultimo secundus,\nAmbobus iartim parilis, atque totus impar.\nNam humore liquescit aquarum a, fervet. ignis æstu.\nCapit undis terra rigorem, fitque sicca coelo.\nVicibus variis ita totus quatuor sibimet\nPer motiva tempora nexus temj eratur annus.\nPluvialis hiems rigat undis, aqua frigore arctat.\nMaturat et omnia torret sicca et ignea aestas.\nVer temperiem sibi sumit de hoc utroque gratam:\nTepidam igne et aqua tenet auram molliter fluentem.\nAutumnus frigore torpet, siccitate hiulcat.\nSic corpora quatuor ex bis nostra copulantur.\nSpatium haec quoque noctis, et horas temperant dierum\nMedium igne quod ardet et aret tempus hinc diei est.\nMedium undis rigidum et humidum est tempus inde noctis.\nSunt extrema bumida noctis, prima jam calet lux.\nHinc atque illinc tibi blandum maue temperatur:\nSunt ultima sicca diei, prima frigel umbra:\nEx utroque accipe legem, et temperare vesper I.\nEt tot res invide tales. Fulgida astra cœli,\nCaelum cœlique figuram perpetesque motus,\nFixum in medio, quod et unum est pondus omne terrae.\nGlaucum oceanum mare, et amnes ungulae orbis almi,\nAuras liquidas, mododeosas, inde mox serenas:\nTot corpora pennij otenlum, picta, grata, blanda,\nVarium decus atque nitores adde tot natantum,\nTot terrigenis decoratum multiforme pulchrum:\nEt tot res invide tales te esse nolle clama\nRapidum tardo, et rata rota currens, bac et hac vaganti:\nStatisque manentia8: densis rara, magna parvis:\nObscuris flammiferata 9, nigra luminosis:\nIntercidentia natis, nata nascituris:\nMedium extremis, medio illa, et ima summis,\nConcordant10 lege superna: lege dico veri:\nUnum carmen modulantur concinuntque in unum:\nDnum quoddam appetit, omnequidquid ambit esse.","prev":{"citation":"Viginti Unius Sententiarum 16.1-39","label":"Lines 16.1-16.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/viginti-unius-sententiarum/16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/viginti-unius-sententiarum/16.1"},"next":{"citation":"Viginti Unius Sententiarum 16.84","label":"16.84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/viginti-unius-sententiarum/16.84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/viginti-unius-sententiarum/16.84"},"credit":{"text":"Augustine, Viginti Unius Sententiarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070b/stoa0040.stoa070b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}