{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 26","citation":"Ausonius, Epistulae 26","ref":"26","level":null,"urn":"urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa011.perseus-lat2:26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/epistulae/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/epistulae/26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/epistulae/26.md","author":{"name":"Ausonius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa011"},"verse":true,"words":384,"text":"multas et frequentes mihi gratiae tuae causas et occasio subinde nata concinnat et naturae tuae facilitas benigna conciliat, Pauline fili. nam quia nihil poscente me abnuis, magis acuis procaciam quam retundis: ut nunc quoque in causa Philonis procuratoris quondam mei experiere, qui apud Hebroniagmn conditis mercibus, quas per agros diversos coemit, concesso ab hominibus tuis usus hospitio, inmature periclitatur expelli, quod nisi indulseris rogante me, ut et mora habitandi ad commodum suum utatur et nauso aliave qua navi usque ad oppidum praebita frugis aliquantum nostrae advehi possit, Lucaniacus ut inopia liberetur mature: tota illa familia hominis litterati non ad Tullii frumentariam, sed ad Cureulionem Plauti pertinebit.\nHoc quo facilius impetrarem, aut quo maiorem verereris molestiam, si negares, concinnatam iambis signatamque ad te epistulam misi, ne subornatum diceres tabellarium, si ad te sine signi fide veniret, signavi autem, non, ut Plautus ait, Per ceram et linum 1 litterasque interpretes; sed per poeticum characterem: magis notam inustam, quam signum impressum iudicares.\nPhilon, meis qui vilicatus praediis,\nut ipse vult, ἐπίτροποσ,\n(nam gloriosum Graeculus nomen putat.\nquod sermo fucat Dorius)\nsuis querellis adserit nostras preces,\nquas ipse lentus prosequor.\nvidebis ipsum, qualis adstet comminus,\nimago fortunae suae,\ncarnis, comosus, hispidus, trux, atribux,\nTerentianus Phormio,\nhorrens capillis ut marinus asperis\nechinus aut versus mei.\nhic saepe falsus messibus vegrandibus\nnomen perosus vilici,\nsemente sera sive multum praecoqua\net siderali inscitia\ncaelum lacessens seque culpae subtrahens\nreos peregit caelites.\nnon cultor instans, non arator gnaruris,\npromusque quam condus magis,\nterram infidelem nec feracem criminans\nnegotiari maluit\nmercator quo libet foro venalium,\nmutator ad Graecam fidem,\nsapiensque supra Graeciae septem viros\noctavus accessit sophos.\net nunc paravit1 triticum casco sale\nnovusque pollet emporus;\nadit inquilinos, rura, vicos, oppida\nsoli et sali commercio;\nacatis, phaselis, lintribus, stlattis, rate\nTarnim et Garumnam permeat\nac lucra damnis, damna mutans fraudibus\nse ditat et me pauperat.\nIs nunc ad usque vectus Hebromagum tuam .\nsedem locavit mercibus,\nut inde nauso devehat ur triticum 1\nnostros in usus, ut refert,\nhunc ergo paucis ne graveris hospitem\ncura diebus ut meet,\nadactus ut mox navis auxilio tuae\nad usque portus oppidi\niam iam Perusina, iam Saguntina fame\nLucaniacum liberet.\nHoc si impetratum munus abs te accepero,\nprior colere quam Ceres:\nTriptolemon olim, sive Epimenidem vocant,\naut viliconum Buzygem,\ntuo locabo postferendos numini,\nnam munus hoc fiet tuum.","prev":{"citation":"Epistulae 25.14-46","label":"Lines 25.14-25.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/epistulae/25.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/epistulae/25.14"},"next":{"citation":"Epistulae 27.1-47","label":"Lines 27.1-27.47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/epistulae/27.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/epistulae/27.1"},"credit":{"text":"Ausonius, Epistulae, ed. Hugh G. Evelyn-White. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0045/stoa011/stoa0045.stoa011.perseus-lat2.xml","quality":"proofread"}}