{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ludus Septem Sapientum 2","citation":"Ausonius, Ludus Septem Sapientum 2","ref":"2","level":null,"urn":"urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa018.perseus-lat2:2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/ludus-septem-sapientum/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/ludus-septem-sapientum/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/ludus-septem-sapientum/2.md","author":{"name":"Ausonius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius"},"work":{"title":"Ludus Septem Sapientum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/ludus-septem-sapientum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa018"},"verse":true,"words":185,"text":"Septem sapientes, nomen quibus istud dedit\nSsuperior aetas nec secuta sustulit,\nhodie in orchestram palliati prodeunt,\nquid erubescis tu, togate Romule,\nscaenam quod introibunt tam clari viri?\nnobis pudendum hoc, non et Atticis quoque:\nquibus theatrum curiae praebet vicem.\nnostris negotis sua loca sortito data:\ncampus comitiis, ut conscriptis curia,\nforum atque rostra separat ius 1 civium,\nuna est Athenis atque in omni Graecia\nad consulendum publici sedes loci,\nquam in urbe nostra sero luxus condidit,\naedilis olim scaenam tabulatam dabat\nsubito excitatam nulla mole saxea.\nMurena sic et Gallius: nota eloquar,\npostquam potentes nec verentes sumptuum\nnomen perenne crediderunt, si semel\nconstructa moles saxeo fundamine\nin omne tempus conderet ludis locum:\ncuneata crevit haec theatri inmanitas:\nPompeius hanc et Balbus et Caesar dedit\nOctavianus concertantes sumptibus.\nsed quid ego istaec? non hac de causa huc prodii,\nut expedirem, quis theatra, quis forum,\nquis condidisset privas partes moenium:\nset ut verendos disque laudatos viros\npraegrederer aperiremque, quid vellent sibi.\nPronuntiare suas solent sententias,\nquas quisque iam prudentium anteverterit.\nscitis profecto, quae sint; set si memoria\nrebus vetustis claudit, veniet ludius\nedissertator harum, quas teneo minus.","prev":{"citation":"Ludus Septem Sapientum 1","label":"1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/ludus-septem-sapientum/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/ludus-septem-sapientum/1"},"next":{"citation":"Ludus Septem Sapientum 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/ludus-septem-sapientum/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/ludus-septem-sapientum/3"},"credit":{"text":"Ausonius, Ludus Septem Sapientum, ed. Hugh G. Evelyn-White. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0045/stoa018/stoa0045.stoa018.perseus-lat2.xml","quality":"proofread"}}