{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ludus Septem Sapientum 4","citation":"Ausonius, Ludus Septem Sapientum 4","ref":"4","level":null,"urn":"urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa018.perseus-lat2:4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/ludus-septem-sapientum/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/ludus-septem-sapientum/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/ludus-septem-sapientum/4.md","author":{"name":"Ausonius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius"},"work":{"title":"Ludus Septem Sapientum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/ludus-septem-sapientum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa018"},"verse":true,"words":353,"text":"DE more Graeco prodeo in scaenam Solon,\nseptem sapientum fama cui palmam dedit.\nset famae 1 non est iudicii severitas;\nneque enim esse primum me, verum unum existimo,\naequalitas quod ordinem nescit pati.\nrecte olim ineptum Delphicus suasit deus\nquaerentem, quisnam primus sapientum foret,\nut in orbe tereti nominum sertum inderet,\nne primus esset, ne vel imus quispiam.\neorum e medio prodeo gyro Solon,\nut, quod dixisse Croeso regi existimor,\nid omnis hominum secta sibi dictum putet.\nGraece coactum est ὄρα τέλοσ μακροῦ βίου,\nquod longius fit, si Latine dixeris:\nspectare vitae iubeo cunctos terminum.\nproinde miseros aut beatos dicere\nevita, quod sunt semper ancipiti in statu.\nid adeo sic est. si queam, paucis loquar.\nRex an tyrannus Lydiae, Croesus, fuit\nhis in beatis, dives insanum in modum,\nlateribus aureis templa qui divis dabat,\nis me evocavit. venio dicto oboediens,\nmeliore ut uti rege possint Lydii.\nrogat, beatum prodam, si quem noverim.\nTellena dico civem non ignobilem:\npro patria pugnans iste vitam obiecerat.\ndespexit, alium quaerit, inveni Aglaum:\nfines agelli proprii is numquam excesserat.\nat ille ridens: “ Quo dein me ponis loco,\nbeatus orbe toto qui solus vocor? ”\nSpectandum dico terminum vitae prius:\ntum iudicandum, si manet felicitas.\ndictum moleste Croesus accepit: ego\nrelinquo regem, bellum ille in Persas parat,\nprofectus, victus, vinctus, regi deditus,\nstat ille, captans funeris iam instar sui,\nqua flamma totum se per ambitum dabat\nvolvens in altum tumidos aestu globos.\nac paene sero Croesus ingenti sono,\nO vere vates, inquit, O Solon, Solon\nclamore magno ter Solonem nuncupat.\nqua voce Cyrus motus, extingui iubet\ngyrum per omnem et destrui ardentem pyram:\net commodum profusus imber nubibus\nrepressit ignem. Croesus ad regem illico\nper militarem ducitur lectam manum:\ninterrogatur, quem Solonem diceret\net quam ciendi causam haberet nominis?\nseriem per omnem cuncta regi edisserit.\nmiseratur ille vimque fortunae videns\nlaudat Solonem: Croesum inde in amicis habet\nvinctumque pedicis aureis secum iubet,\nreliquum quod esset vitae, totum degere.\nego duorum regum testimonio\nlaudatus et probatus ambobus fui.\nquodque uni dictum est, quisque sibi dictum putet.\nEgo iam peregi, qua de causa huc prodii.\nvenit ecce Chilon. vos valete et plaudite.","prev":{"citation":"Ludus Septem Sapientum 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/ludus-septem-sapientum/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/ludus-septem-sapientum/3"},"next":{"citation":"Ludus Septem Sapientum 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/ludus-septem-sapientum/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/ludus-septem-sapientum/5"},"credit":{"text":"Ausonius, Ludus Septem Sapientum, ed. Hugh G. Evelyn-White. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0045/stoa018/stoa0045.stoa018.perseus-lat2.xml","quality":"proofread"}}