{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera quae exstant praefatunculae 10.5","citation":"Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 10.5","ref":"10.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/10.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/10.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/10.5.md","author":{"name":"Ausonius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius"},"work":{"title":"Opera quae exstant praefatunculae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae","urn":null},"verse":false,"words":126,"text":"Asserui doctor municipalem operam. Aurea et Augusti palatia jussus adire, Augustam sobolem grammaticus docui: Mox etiam rhetor: nec enim fiducia nobis Vana, aut non solidi gloria judicii. Cedo tamen fuerint fama potiore magistri, Dum nulli fuerit discipulus melior. Alcides Atlantis, et Aeacides Chironis, Pene Jove iste satus, filius ille Jovis, Thessaliam, Thebasque suos habuere penates: At meus hic loto regnat in orbe suo. Cujus ego comes, et quaestor, et culmen honorum, Praefectus Gallis, et Libyae, et Latio: Et prior indeptus fasces, Latiamque curulem, Consul, collega posteriore, fui. Hic ego Ausonius: sed tu ne temne, quod ultro Patronum nostris te paro carminibus. Pectoris ut nostri sedem colis, alme Syagri, Communemque habitas, alter ego, Ausonium: Sic etiam nostro praefatus habebere libro, Differat ut nihilo, sit tuus, anne meus.","prev":{"citation":"Opera quae exstant praefatunculae 10.4","label":"Praefatiunculae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/10.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/10.4"},"next":{"citation":"Opera quae exstant praefatunculae 10.6","label":"Praefatiunculae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/10.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/10.6"},"credit":{"text":"Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}