{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera quae exstant praefatunculae 12.3.1-11","citation":"Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 12.3.1-11","ref":"12.3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/12.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/12.3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/12.3.1.md","author":{"name":"Ausonius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius"},"work":{"title":"Opera quae exstant praefatunculae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Oratio. Omnipotens, solo mentis mihi cognite cultu, Ignorate malis, et nulli ignote piorum, Principio, extremoque carens: antiquior aevo. Quod fuit, aut veniet: cujus formamque modumque Nec mens complecti poterit, nec lingua profari: Cernere quem solus coramque audire jubentem. Fas habet, et patriam propter considere dextram: Ipse opifex rerum, rebus causa ipsa creandis, Ipse Dei Verbum, Verbum Deus, anticipator Mundi, quem facturus erat: generatus in illo Tempore, quo tempus nondum fuit: editus ante, Quam jubar, et rutilus coelum illustraret Eous: Quo sine nil actum: per quem facta omnia: cujus In coelo solium; cui subdita terra sedenti, Et mare, et obscurae chaos insuperabile noctis: Irrequies, cuncta ipse movens, vegetator inertum: Non genito genitore Deus, qui fraude superbi Offensus populi, gentes in regna vocavit, Stirpis adoptivae meliore propage colendus: Cernere quem licuit proavis: quo numine viso, Et patrem vidisse datum: contagia nostra Qui tulit: et diri passus ludibria lethi, Esse iter aeternae docuit remeabile vitae: Nec solam remeare animam, sed corpore toto Coelestes intrare plagas, et inane sepuleri Arcanum vacuis adopertum linquere terris. Nate patris summi, nostroque salutifer, aevo, Virtutes patrias genitor cui tradidit omnes, Nil ex invidia retinens, plenusque datorum, Pande viam precibus, patriasque haec perfer ad aures. Da, Pater, invictam contra omnia crimina mentem, Vipereumque nefas nocituri averte veneni. Sit satis, antiquam serpens quod perdidit Evam, Deceptumque adjunxit Adam: nos sera nepotum Semina, veridicis aetas praedicta prophetis, Vitemus laqueos, quos lethifer implicat anguis. Pande viam, quae me post vincula corporis aegri In sublime ferat: puri qua lactea coeli Semita ventosae superat vaga nubila Lunae. Qua proceres abiere pii, quaque integer olim Raptus quadrijugo penetrat super aethera curru Helias, et solido cum corpore praevius Enoch. Da, Pater, aeterni speratam luminis auram: Si lapides non juro deos, unumque verendi Suspiciens altare sacri, libamina vitae Intemerata fero: si te Dominique, Deique, Unigenae cognosco Patrem, missumque Duobus, Qui super aequoreas volitabat Spiritus undas.","prev":{"citation":"Opera quae exstant praefatunculae 12.2","label":"Ephemeris, Id Est Totius Diei Negotium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/12.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/12.2"},"next":{"citation":"Opera quae exstant praefatunculae 12.3.12-31","label":"12.3.12 to 12.3.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/12.3.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/12.3.12"},"credit":{"text":"Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}