{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera quae exstant praefatunculae 19.2","citation":"Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 19.2","ref":"19.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/19.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/19.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/19.2.md","author":{"name":"Ausonius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius"},"work":{"title":"Opera quae exstant praefatunculae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae","urn":null},"verse":false,"words":84,"text":"Hodie in orchestram palliati prodeunt. Quid erubescis tu, togate Romule, Scenam quod introibunt tam clari viri? Nobis pudendum hoc, non et Atticis quoque, Quibus theatrum curiae praebet vicem. Nostris negotiis sua loca sortito data: Campus comitiis, ut Conscriptis curia: Forum, atque Rostra separatis civium. Una est Athenis, atque in omni Craecia, Ad consulendum publici sedes loci: Quam in urbe nostra sero luxus condidit. Aedilis olim scenam tabulata mdabat Subito excitatam nulla mole saxea. Muraena sic, et Gallius. Nota eloquar. Postquam potentes, nec verentes sumptuum,","prev":{"citation":"Opera quae exstant praefatunculae 19.1","label":"LUDUS SEPTEM SAPIENTUM. Ausonius consul Latino Drepanio Pacato proconsuli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/19.1"},"next":{"citation":"Opera quae exstant praefatunculae 19.3","label":"LUDUS SEPTEM SAPIENTUM. Ausonius consul Latino Drepanio Pacato proconsuli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/19.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/19.3"},"credit":{"text":"Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}