{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera quae exstant praefatunculae 21.15","citation":"Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 21.15","ref":"21.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.15.md","author":{"name":"Ausonius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius"},"work":{"title":"Opera quae exstant praefatunculae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Ex Graeco, Pythagoricon de Ambiguitate eligendae vitae. Quod vitae sectabor iter? si plena tumultu Sunt fora: si curis domus anxia: si peregrinos Cura domus sequitur: mercantem si nova semper Damna manent: cessare vetat si turpis egestas: Si vexat labor agricolam, mare naufragus horror Infamat: poenaeque graves in coelibe vita, Et gravior cautis custodia vana maritis. Sanguineum si Martis opus: si turpia lucra Fenoris, et velox inopes usura trucidat? Omne sevum curae: cunctis sua displicet aetas. Sensus abest parvis lactantibus: et puerorum Dura rudimenta, et juvenum temeraria pubes. Afflictat fortuna viros per bella, per aequor, Irasque, insidiasque, catenatosque labores Mutandos semper gravioribus. Ipsa senectus Exspectata diu, votisque optata malignis, Objicit innumeris corpus lacerabile morbis. Spernimus in commune omnes praesentia, quosdam Constat nolle deos fieri. Juturna reclamat, Quo vitam dedit aeternam? cur mortis adempta est Conditio? sic Caucasea sub rupe Prometheus Testatur Saturnigenam, nec nomine cessat Incusare Jovem, data sit quod vita perennis. Respice et ad cultus animi, sic nempe pudicum Perdidit Hippolytum non felix cura pudoris. At contra illecebris maculosam ducere vitam Quem juvat, aspice et ad poenas, et crimina regum. Tereos incesti, vel mollis Sardanapali. Perfidiam vitare monent tria Punica bella … Sed prohibet servare fidem deleta Saguntos. Vive, et amicitias semper cole. Crimen ob istud Pythagoreorum periit schola docta sophorum. Hoc metuens igitur, nullas cole. Crimen ob istud Timon Palladiis olim lapidatus Athenis. Dissidet ambiguis semper mens obvia votis, Nec voluisse homini satis est. Optata recusat. Esse in honore placet, mox poenitet, et dominari Ut possit, servire volet. Idem auctus honore, Invidiae objicitur: pernox est cura disertis; Sed rudis ornatu vitae caret. Esto patronus, Et defende reos: sed gratia rara clientis. Esto cliens: gravis imperii persona patroni. Exercent hunc vota patrum. Mox aspera curis Sollicitudo subit. Contemnitur orba senectus, Et captatoris praeda est haeredis egenus. Vitam parcus agas: avidi lacerabere fama. At largitorem gravius censura notabit. Cuncta sibi adversis contraria casibus. Ergo Optima Gratorum sententia: quippe homini aiunt Non nasci esse bonum, natum aut cito morte potiri.","prev":{"citation":"Opera quae exstant praefatunculae 21.14","label":"Idyllia, Idyllium Xiv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.14"},"next":{"citation":"Opera quae exstant praefatunculae 21.16","label":"Idyllia, Idyllium Xvi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.16"},"credit":{"text":"Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}