{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera quae exstant praefatunculae 21.3.1","citation":"Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 21.3.1","ref":"21.3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.3.1.md","author":{"name":"Ausonius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius"},"work":{"title":"Opera quae exstant praefatunculae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae","urn":null},"verse":false,"words":118,"text":"Ausonii villula. Salve haerediolum majorum regna meorum, Quod proavus, quod avus, quod pater excoluit. Quod mihi jam senior, properata morte, relinquit. Eheu! nolueram tam cito posse frui. Justa quidem series patri succedere: verum Esse simul dominos, gratior ordo piis. Nunc labor et curae mea sunt. Sola ante voluptas Partibus in nostris. Caetera patris erant. Parvum haerediolum, fateor, sed nulla fuit res Parva umquam aequanimis: adde etiam unanimis. Ex animo rem stare aequum puto, non animum ex re. Cuncta cupit Croesus, Diogenes nihilum; Spargit Aristippus mediis in Syrtibus aurum; Aurea non satis est Lydia tota Midae. Cui nullus finis cupiendi, est nullus habendi. Ille opibus modus est, quem statuas animo. Verum ager iste meus quantus sit, nosce: etiam me","prev":{"citation":"Opera quae exstant praefatunculae 21.2.3","label":"Idyllia, Idyllium Ii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.2.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.2.3"},"next":{"citation":"Opera quae exstant praefatunculae 21.3.2","label":"Idyllia, Idyllium Iii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.3.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.3.2"},"credit":{"text":"Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}