{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera quae exstant praefatunculae 21.4.1","citation":"Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 21.4.1","ref":"21.4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.4.1.md","author":{"name":"Ausonius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius"},"work":{"title":"Opera quae exstant praefatunculae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae","urn":null},"verse":false,"words":164,"text":"Ad nepotem Ausonium protrepticon de studio puerili. ausonius hesperio filio suo salutem. Libellum, quem ad nepotulum meum sororis tuae filium instar protreptici luseram, venturus ipsi praemisi legendum. Hoc enim malui quam ipse recitare, esset ut tibi censura liberior, quae duabus causis impediri solet: Quod aureis nostras audita velocius quam lecta praetereunt, et quod sinceritas judicandi praesentia recitantis oneratur. Nunc tibi utrumque integrum (non obstat nostri verecundia). Sed heus tu, fili dulcissime, habeo quod admoneam, si qua tibi multo sint fucatius concinnata, quam verius, et plus coloris, quam succi habere videantur, ipse sciens fluere permisi, venustula ut essent magis, quam forticula, instar virginum, quas matres student demissis humeris, junceo pectore esse, ut graciles sint. Nosti caetera. Superest, ut dicas, Quid moraris judicationem meam de eo, quod ipse pronuntias esse mendosum? Dicam scilicet, me hujusmodi versibus foris erubescere, haec annis illius magis quam meis scripsi, aut fortasse et meis, δΐς· παΐδε; οι γέροντες. Ad summam, valeat austeritas tua, mihi cum infante ratio est. Vale, fili dulcissime.","prev":{"citation":"Opera quae exstant praefatunculae 21.3.2","label":"Idyllia, Idyllium Iii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.3.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.3.2"},"next":{"citation":"Opera quae exstant praefatunculae 21.4.2","label":"Idyllia, Idyllium Iv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.4.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.4.2"},"credit":{"text":"Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}