{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera quae exstant praefatunculae 23.25","citation":"Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 23.25","ref":"23.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/23.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/23.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/23.25.md","author":{"name":"Ausonius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius"},"work":{"title":"Opera quae exstant praefatunculae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae","urn":null},"verse":false,"words":427,"text":"Ausonius Symmacho. Modo intelligo, quam mellea res sit oratio, quam delenifica, et quam suada facundia. Persuasisti mihi quod epistolae: meae apud Capuam tibi redditae concinnatio inhumana non esset. Sed hoc non diutius, quam dum epistolam tuam legi, quae me blanditiis inhiantem tuis, velut succo nectaris delibuta, ducit. Ubi vero chartulam pono, et meipsum interrogo, tum absynthium meum resipit, et circumlita melle tuo pocula deprehendo. Si vero, id quod saepe facio, ad epistolam tuam redii, rursus illicior, et rursum ille suavissimus, ille floridus tui sermonis affatus, deposita lectione, vanescit, et testimonii pondus prohibet inesse dulcedini. Hoc me velut aerius bracteae fucus, aut picta nebula, non longius, quam dum videtur, oblectat: Chamaeleontis bestiolae vice, quae: de subjectis sumit colorem. Aliud sentio ex epistola tua, aliud ex conscientia mea: et tu me audes facundissimorum hominum taude dignari? tu, inquam mihi ista, qui te ultra emendationem omnium protulisti? aut quisquam ita nitet, ut comparatus tibi non sordeat? Quis ita ad Aesopi venustatem, quis ad sophisticas Isocratis conclusiones, quis ad enthymemata Demosthenis, aut opulentiam Tullianam, aut proprietatem nostri Maronis accedat? quis ita affectet singula, ut tu imples omnia? Quid enim aliud es, quam ex omni bonarum artium ingenio collecta perfectio? Haec, domine mi fili Symmache, non vereor, ne in te blandius dicta videantur esse quam verius. Et expertus es fidem meam mentis atque dictorum, dum in comitatu degimus ambo aevo dispari: ubi tu veteris militiae: praemia tyro meruisti, ego tyrocinium jam veteranus exercui. In comitatu tibi verus fui, nedum me peregre existimes composita fabulari. In comitatu, inquam, qui frontes hominum operit, mentes legit, ibi me et parentem, it amicum, et si quid utroque chartus est, chariorem fuisse sensisti. Sed abeamus ab his, ne isthaec commemoratio ad illam Sosiae formidinem videatur accedere. Illud quod pene praeterii, quanta affectatione addidisti? ut ad te didascalicum aliquod opusculum, aut sermonem protrepticum mitterem. Ego te docebo docendus adhuc, si essem id aetatis, ut discerem? aut ego te vegetum, atque alacrem commonebo? eadem opera et musas hortabor, ut canant, et maria ut effluant, et auras ut vigeant, et ignes ut caleant admonebo: aut si quid invitis quoque nobis natura fit, superfluus instigator agitabo. Sat est unius erroris: quod aliquid meorum me poenitente vulgatum est: quod bona fortuna in manus amicorum incidit. Nam si contra id evenisset, nec tu mihi persuaderes placere me posse, Haec ad litteras tuas responsa sint: caetera quae noscere habes, compendii faciam. Sic quoque jam longa est epistola. Julianum tamen familiarem domus nostrae, et quid de nobis percontandum arbitraris, allego. Simul admoneo, ut cum causam adventus ejus agnoveris, juves studium, quod ex parte fovisti. Vale.","prev":{"citation":"Opera quae exstant praefatunculae 23.24.25-40","label":"23.24.25 to 23.24.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/23.24.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/23.24.25"},"next":{"citation":"Opera quae exstant praefatunculae 24.1-22","label":"24.1 to 24.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.1"},"credit":{"text":"Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}