{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera quae exstant praefatunculae 24.1-22","citation":"Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 24.1-22","ref":"24.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.1.md","author":{"name":"Ausonius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius"},"work":{"title":"Opera quae exstant praefatunculae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Ago tibi gratias, imperator Auguste. Si possem, etiam referrem. Sed nec tua fortuna desiderat remunerandi vicem, nec nostra suggerit restituendi facultatem. Privatorum ista copia est, inter se esse munificos. Tua beneficia ut majestate praecellunt, ita mutuum non reposcunt. Quod solum igitur nostrae opis est, gratias ago: verum ita, ut apud Deum fieri amat, sentiendo copiosius quam loquendo: atque non in sacrario modo imperialis oraculi, qui locus horrore tranquillo et pavore venerabili raro eumdem animum praestat et vultum. Sed usquequaque gratias ago, tum tacens, tum loquens, tum in coetu hominum, ipse mecum, et cum voce patui, et cum meditatione secessi, omni loco, actu, habitu et tempore. Nec mirum, si ego terminum non statuo tam grata profitendi, cum tu finem facere nescias honorandi. Quis enim locus est aut dies, qui non me hujus aut similis gratulationis admoneat? Admoneat autem? O inertiam significationis ignavae. Quis, inquam, locus est, qui non beneficiis tuis agitet, inflammet? Nullus inquam, imperator Auguste, quin admirandam speciem tuae venerationis incutiat: Non Palatium, quod tu cum terribile acceperis, amabile praestitisti. Non forum, et basilice olim negotiis plena, nunc votis, votisque pro tua salute susceptis. Nam de sua cui non te imperante securitas? Non curia, honorificis modo laeta decretis, olim sollicitis moesta querimoniis. Non publicum, in quo occursus gaudentium plurimorum neminem patitur solum gratulari. Non domus commune secretum. Lectus ipse ad quietem datus, beneficiorum tuorum reputatione tranquillior. Somnus abolitor omnium, imagines tuas affert. Ista autem sedes honoris, sella curulis, gloriosa pompis imperialis officii (in cujus me fastigio ex qua mediocritate posuisti) quoties a me cogitatur, vincor magnitudine, et redigor ad silentium, non ingratus beneficiis, sed oppressus. Ades enim locis omnibus, nec jam miramur licentiam poetarum, qui omnia deo plena dixerunt.","prev":{"citation":"Opera quae exstant praefatunculae 23.25","label":"Epistolarum Liber, Letter 25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/23.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/23.25"},"next":{"citation":"Opera quae exstant praefatunculae 24.23-38","label":"24.23 to 24.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.23"},"credit":{"text":"Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}