{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera quae exstant praefatunculae 24.184-209","citation":"Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 24.184-209","ref":"24.184","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.184","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.184.md","author":{"name":"Ausonius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius"},"work":{"title":"Opera quae exstant praefatunculae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Non fit hoc temere, habet moras … dispartitis gradibus tam matura cunctatio. Hus ego litteras tuas in omnibus pilis, atque porticibus (unde de plano legi possint) instar edicti pendere …. Nonne … statuis honorabor, quot …paginae libe…rum? Sed ad planiora testino. Ab huc enim litterarum ad me datarum parte di- Gressus, … quoque descendisti, ut quareres, qualis Ad me trabea mitteretur. Omne largitionum tuarum … mihi est adhibita per te cura tam diligens. Pro me cura tam felix? …rico arma quatiuntur. Tu mea causa per Gallias civilium decorum indumenta dispensas. Loricatus de toga mea tractas. In … et maxime dimicaturus palmatae vestis meae ornamenta disponis …, et bono omine. Namque iste habitus ut in pace consulis est, sic in victoria triumphantis. Parum est, si qualis ad me …abea mittatur, interroges, te coram pro…i j…s. Nec u…tis habes, ut largitionum ministri ex more fungantur. Eligis ipse de multis, et cum elegeris, munera tua verborum honore prosequeris. Palmatam, inquis, tibi misi, in quae divus Constantinus parens noster intextus est. Me beatum, cujus insignibus talis cura praestetur. Haec plane, haec est picta (ut dicitur) vestis non magis auro suo, quam tuis verbis. Sed multo plura sunt in ejus ornatu, quae per te instructus intelligo. Geminum quippe in uno habitu radiat nomen Augusti. Constantinus in argumento vestis intexitur, Gratianus in muneris honore sentitur. Accessit tam impenso beneficio tuo pondus quorumdam sciscitatione cumulatum. Interrogatus, quem priorem decerneres consulem: nec dubitandum esse dixisti tu, et qui tecum boni sunt, dubitare non poterant. Sed tamen ad hoc dictum crexerant animos, qui libenter clarissimum virum collegam meum, quem praesentem habebat occasio, praelatum credidissent. Fatigantes tamen quod intellexerant, requirebant. Hic tu, sicut mihi renuntiatum est, noto illo pudore tuo paulisper haesisti: non rationis ambiguus, sed eorum dubitationem vultu et rubore condemnans, qui studium suum interpretationis errore palpabant.","prev":{"citation":"Opera quae exstant praefatunculae 24.160-183","label":"24.160 to 24.183","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.160"},"next":{"citation":"Opera quae exstant praefatunculae 24.210-233","label":"24.210 to 24.233","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.210"},"credit":{"text":"Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}