{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera quae exstant praefatunculae 25.33","citation":"Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 25.33","ref":"25.33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/25.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/25.33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/25.33.md","author":{"name":"Ausonius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius"},"work":{"title":"Opera quae exstant praefatunculae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae","urn":null},"verse":false,"words":97,"text":"Tum vice sermonis fatur Laertius Heros. Quatuor isthinc libri de Ulyssis errore contexti sunt. Namque ab Alcinoo rogatus seriem multiplicis erroris exponit, ut ab Ilio profectus, primum ad Ciconas delatus sit, atque illic expugnata Ismaro civitate, multis amissis fugatus abscesserit: utque inde Maleam Laconiae promontorium circumegerit, ac deinde Lotophagos venerit. Mox ad Cyclopum insulam, quae Lotophagis adjacebat, cum una nave processerit, eaque sedulo occultata ipse cum duodecim sociis in antrum Polyphemi penetraverit: qui cruentis dapibus expletus, quas caede sociorum ejus instruxerat, vino etiam quod Ulysses ingesserat temulentus, cum in somnum procubuisset, ab Ulysse caecatus poenas immanitatis exsolvit.","prev":{"citation":"Opera quae exstant praefatunculae 25.32","label":"Periochae In Homeri Iliada Et Odysseam, Periocha lib. viii Odysseae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/25.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/25.32"},"next":{"citation":"Opera quae exstant praefatunculae 25.34","label":"Periochae In Homeri Iliada Et Odysseam, Periocha lib. x Odysseae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/25.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/25.34"},"credit":{"text":"Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}