{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera quae exstant praefatunculae 25.48","citation":"Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 25.48","ref":"25.48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/25.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/25.48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/25.48.md","author":{"name":"Ausonius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius"},"work":{"title":"Opera quae exstant praefatunculae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae","urn":null},"verse":false,"words":130,"text":"Tartaream vocat in sedem Cyllenius umbras. Procorum animas recenti et communi caede congestas catervatim Mercurius ad Inferna compellit. Tunc circa Agamemnonem manes heroici congregantor. Miratique lectorum juvenum gregem, densitatemque uno agmine commeante, causas itinerationis accipiunt. Tum apud inferos quoque virtus Ulyssis, et Penelopes pudicitia praedicantur ab Agamemnone prae caeteris, cui dispar fuerat in utraque fortuna. Ulysses ad Laertem patrem in agrum profectus, inopinato et reditu, et rerum gestarum relatu affecit senem, afficitur ab eo cognitu, quas exantlasset aerumnas. Subinde et patres procorum neces juvenum properant ultum ire, consilioque et vi communicationis ante exspectatum agro superveniunt. Sed eos jam comitatior Ulysses fundit, fugatque. Verum gliscentibus odiis, et majore seditione, et tumultu spectato, ex sententia Jovis in Ithacam Minerva descendit: et conciliata utrinque pace, studia et motus partium, rerum gestarum abolitione componit.","prev":{"citation":"Opera quae exstant praefatunculae 25.47","label":"Periochae In Homeri Iliada Et Odysseam, Periocha lib. xxiii Odysseae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/25.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/25.47"},"next":null,"credit":{"text":"Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}