{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula 11.1.1-38","citation":"Ausonius, Opuscula 11.1.1-38","ref":"11.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/11.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/11.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/11.1.1.md","author":{"name":"Ausonius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius"},"work":{"title":"Opuscula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula","urn":null},"verse":true,"words":281,"text":"Pos deum semper patrem colui secundamque reverentiam genitori meo debui.\nsequitur ergo hanc summi dei venerationem epicedion patris mei. titulus a Graecis\nauctoribus, defunctorum honori dicatus, non ambitiosus, sed religiosus. quem commendo\nlectori meo, sive is filius est seu pater sive utrumque. neque ut laudet exigo,\nset ut amet postulo: neque vero nunc patrem meum laudo, quod ille non eget et\nego functum oblectatione viventium onerare non debeo. neque dico nisi quod agnoscunt\n, qui parti aetatis eius interfuerunt. falsum me autem morte eius obita dicere\net verum tacere eiusdem piaculi existimo. imagini ipsius hi versus subscripti sunt\nneque minus in opusculorum meorum seriem relati. alia omnia mea displicent mihi,\nhoc relegisse amo.\nNomen ego Ausonius, non ultimus arte medendi\net, mea si nosses tempora, primus eram.\nvicinas urbes colui patriaque domoque,\nVasates patria, sed lare Burdigalam.\ncuria me duplex et uterque senatus habebat\nmuneris exsortem, nomine participem.\nnon opulens nec egens, parcus sine sordibus egi:\nvictum habitum mores semper eadem habui.\nsermone inpromptus Latio, verum Attica lingua\nsuffecit culti vocibus eloquii.\noptuli opem cunctis poscentibus artis inemptae\nofficiumque meum cum pietate fuit.\niudicium de me studui praestare bonorum:\nipse mihi numquam, iudice me, placui.\nofficia in multos diverso debita cultu\npersonis meritis tempore distribui.\nlitibus abstinui: non auxi, non minui rem:\nindice me nullus, set neque teste perit.\ninvidi numquam: cupere atque ambire refugi:\niurare aut falsum dicere par habui.\nfactio me sibi non, non coniuratio iunxit:\nsincero colui foedere amicitias.\nfelicem scivi, non qui quod vellet haberet,\nset qui per fatum non data non cuperet.\nnon occursator, non garrulus, obvia cernens,\nvalvis et velo condita non adii.\nfamam, quae posset vitam lacerare bonorum,\nnon finxi et, veram si scieram, tacui.","prev":{"citation":"Opuscula 10","label":"X. Oratio Consulis Ausonii Versibus Rhopalicis.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/10"},"next":{"citation":"Opuscula 11.1.39-74","label":"XI. Epicedion in Patrem., 1. Praefatio., lines 11.1.39-11.1.74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/11.1.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/11.1.39"},"credit":{"text":"Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip","quality":"proofread"}}