{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula 11.1.39-74","citation":"Ausonius, Opuscula 11.1.39-74","ref":"11.1.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/11.1.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/11.1.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/11.1.39.md","author":{"name":"Ausonius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius"},"work":{"title":"Opuscula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula","urn":null},"verse":true,"words":210,"text":"ira procul, spes vana procul, procul anxia cura\ninque bonis hominum gaudia falsa procul.\nvitati coetus eiuratique tumultus\net semper fictae principum amicitiae.\ndeliquisse nihil numquam laudem esse putavi\natque bonos mores legibus antetuli.\nirasci promptus properavi condere motum\natque mihi poenas pro levitate dedi.\nconiugium per lustra novem sine crimine, concors\nunum habui: natos quattuor edidimus.\nprima obiit lactans: at qui fuit ultimus aevi,\npubertate rudi non rudis interiit.\nmaximus ad summum columen pervenit honorum,\npraefectus Gallis et Libyae et Latio,\ntranquillus, Clemens, oculis, voce, ore serenus,\nin genitore suo mente animoque pater.\nhuius ego et natum et generum pro consule vidi:\nconsul ut ipse foret, spes mihi certa fuit.\nmatronale decus possedit filia, cuius\negregia et nuptae laus erat et viduae.\nquae nati generique et progeneri simul omnium\nmultiplici inlustres vidit honore domos.\nipse nec affectans nec detrectator honorum\npraefectus magni nuncupor Illyrici.\nhaec me fortunae larga indulgentia suasit\nnumine adorato vitae obitum petere,\nne fortunatae spatium inviolabile vitae\nfatali morsu stringeret ulla dies,\noptinui auditaeque preces: spem vota timorem\nsopitus placido fine relinquo aliis.\ninter maerentes, sed non ego maestus, amicos\ndispositis iacui funeris arbitriis.\nnonaginta annos baculo sine, corpore toto\nexegi, cunctis integer officiis.\nhaec quicumque leges, non aspernabere fari:\ntalis vita tibi, qualia vota mihi.","prev":{"citation":"Opuscula 11.1.1-38","label":"XI. Epicedion in Patrem., 1. Praefatio., lines 11.1.1-11.1.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/11.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/11.1.1"},"next":{"citation":"Opuscula 12.1","label":"XII. de Herediolo., 1. Peaefatio.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/12.1"},"credit":{"text":"Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip","quality":"proofread"}}