{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula 13.1.1-34","citation":"Ausonius, Opuscula 13.1.1-34","ref":"13.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/13.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/13.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/13.1.1.md","author":{"name":"Ausonius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius"},"work":{"title":"Opuscula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula","urn":null},"verse":true,"words":295,"text":"Libellum, quem ad nepotulum meum, sororis tuae filium, instar protreptici luseram,\nventurus ipse praemisi legendum. hoc enim malui quam ipse recitare, esset ut tibi\ncensura liberior, quae duabus causis impediri solet: quod aures nostras audita velocius\nquam lecta praetereunt et quod sinceritas iudicandi praesentia recitantis oneratur.\nnunc tibi utrumque integrum est, quia et legend libera mora est et iudicaturo non\nobstat nostri verecundia. set heus tu, fili dulcissime, habeo quod admoneam. si qua\ntibi in his versiculis videbuntur (nam vereor, ut multa sint) fucatius concinnata quam\nverius et plus coloris quam suci habere, ipse sciens fluere permisi, venustula ut essent\nmagis quam forticula, instar virginum, quas matres Student demissis umeris esse,\nvincto pectore, ut graciles sient. nosti cetera, superest igitur, ut dicas: quid moraris\niudicationem meam de eo, quod ipse pronuntias esse mendosum? dicam scilicet me\nhuiusmodi versibus foris erubescere, set intra nos minus verecundari: namque ego\nhaec annis illius magis quam meis scripsi aut fortasse et meis: δὶς παĩδες οἱ γέροντες.\nad summam valeat austeritas tua: mihi cum infante ratio est. vale, fili dulcissime.\n2. AD NEPOTEM AVSONIVM.\nSunt etiam musis sua ludicra: mixta camenis\notia sunt, mellite nepos, nec semper acerbi\nexercet pueros vox imperiosa magistri,\nset requie studiique vices rata tempora servant.\net satis est puero memori legisse libenter\net cessare licet: Graio schola nomine dicta est,\niusta laboriferis tribuantur ut otia musis.\nquo magis alternum certus succedere ludum\ndisce libens: longum delenitura laborem\nintervalla damus. studium puerile fatiscit,\nlaeta nisi austeris varientur, festa profestis.\ndisce libens: tetrici nec praeceptoris habenas\ndetestere, nepos. numquam horrida forma magistri.\nille licet tristis senio nec voce serenus\naspera contractae minitetur iurgia frontis,\nnumquam inmanis erit, placida suetudine vultus\nquoi semel inbuerit. rugas nutricis amabit,\nqui refugit matrem. pappos aviasque trementes\nanteferunt patribus seri, nova cura, nepotes.","prev":{"citation":"Opuscula 12.1","label":"XII. de Herediolo., 1. Peaefatio.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/12.1"},"next":{"citation":"Opuscula 13.1.35-80","label":"XIII. Liber Protrepticus ad Nepotem., 1. Ausonius Hesperio Pilio., lines 13.1.35-13.1.80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/13.1.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/13.1.35"},"credit":{"text":"Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip","quality":"proofread"}}