{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula 19.1-45","citation":"Ausonius, Opuscula 19.1-45","ref":"19.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/19.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/19.1.md","author":{"name":"Ausonius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius"},"work":{"title":"Opuscula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"Prima urbes inter, divum domus, aurea Roma.\nConstantinopoli adsurgit Carthago priori,\nnon toto cessura gradu, quia tertia dici\nfastidit, non ausa locum sperare secundum,\nqui fuat ambarum. vetus hanc opulentia praefert,\nhanc fortuna recens: fuit haec, subit ista novisque\nexcellens meritis veterem praestringit honorem\net Constantino concedere cogit Elissam.\naccusat Carthago deos iam plena pudoris,\nnunc quoque si cedat, Romam vix passa priorem.\nconponat vestros fortuna antiqua tumores.\nite pares, tandem memores, quod numine divum\nangustas mutastis opes et nomina: tu cum\nByzantina Lygos, tu Punica Byrsa fuisti.\nTertia Phoebeae lauri domus Antiochia,\nvellet Alexandri si quarta colonia poni.\nambarum locus unus et has furor ambitionis\nin certamen agit vitiorum. turbida vulgo\nutraque et amentis populi male sana tumultu.\nhaec Nilo munita quod est penitusque repostis\ninsinuata locis, fecunda et tuta superbit:\nilla, quod infidis opponitur aemula Persis.\net vos ite pares Macetumque adtollite nomen.\nmagnus Alexander te condidit: illa Seleucum\nnuncupat, ingenuum cuius fuit ancora signum,\nqualis inusta solet generis nota certa: per omnem\nnam subolis seriem nativa cucunit imago.\nArmipotens dudum celebrari Gallia gestit\nTrevericaeque urbis solium, quae proxima Rheno\npacis ut in mediae gremio secura quiescit,\nimperii vires quod alit, quod vestit et armat.\nlata per extentum procurrunt moenia collem:\nlargus tranquillo praelabitur amne Mosella,\nlonginqua omnigenae vectans commercia terrae.\nEt Mediolani mira omnia, copia rerum,\ninnumerae cultaeque domus, facunda virorum\ningenia et mores laeti, tum duplice muro\namplificata loci species populique voluptas,\ncircus, et inclusi moles cuneata theatri,\ntempla Palatinaeque arces opulensque moneta\net regio Herculei celebris sub honore lavacri:\ncunctaque marmoreis ornata peristyla signis\nmoeniaque in valli formam circumdata limbo.\nomnia quae magnis operum velut aemula formis\nexcellunt nec iuncta premit vicinia Romae.","prev":{"citation":"Opuscula 18.2.479-485","label":"XVIII. Mosella., 2. Mosella., lines 18.2.479-18.2.485","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/18.2.479","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/18.2.479"},"next":{"citation":"Opuscula 19.46-91","label":"XVIIII. Ordo Urbium Nobilium., lines 19.46-19.91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/19.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/19.46"},"credit":{"text":"Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip","quality":"proofread"}}