{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula 20.1","citation":"Ausonius, Opuscula 20.1","ref":"20.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/20.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/20.1.md","author":{"name":"Ausonius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius"},"work":{"title":"Opuscula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula","urn":null},"verse":true,"words":185,"text":"Septem sapientes, nomen quibus istud dedit\nsuperior aetas nec secuta sustulit,\nhodie in orchestram palliati prodeunt.\nquid erubescis tu togate Romule,\nscaenam quod introibunt tam clari viri?\nnobis pudendum hoc, non et Atticis quoque,\nquibus theatrum curiae praebet vicem.\nnostris negotis sua loca sortito data:\ncampus comitiis, ut conscriptis curia,\nforum atque rostra separat ins civium. 1\nuna est Athenis atque in omni Graecia\nad consulendum publici sedes loci,\nquam in urbe nostra sero luxus condidit.\naedilis olim scaenam tabulatam dabat\nsubito excitatam nulla mole saxea.\nMurena sic et Gallius: nota eloquar.\npostquam potentes nec verentes sumptuum\nnomen perenne crediderunt, si semel\nconstructa moles saxeo fundamine\nin omne tempus conderet ludis locum:\ncuneata crevit haec theatri inmanitas.\nPompeius hanc et Balbus et Caesar dedit\nOctavianus, concertantes sumptibus.\nsed quid ego istaec? non hac (de) causa huc prodii,\nut expedirem, quis theatra, quis forum, 2\nquis condidisset privas partes moenium:\nset ut verendos disque laudatos viros\npraegrederer ac docerem quid vellent sibi.\npronuntiare suas solent sententias,\nquas quisque iam prudentium anteverterit.\nscitis profecto, quae sint: set si memoria\nrebus vetustis cludit, veniet ludius\nedissertator harum, quas teneo minus.","prev":{"citation":"Opuscula 20","label":"XX. Ludus Septem Sapientum. Ausonius Consul Drepanio Procons. sal.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/20"},"next":{"citation":"Opuscula 20.2","label":"XX. Ludus Septem Sapientum. Ausonius Consul Drepanio Procons. sal., Ludius.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/20.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/20.2"},"credit":{"text":"Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip","quality":"proofread"}}