{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula 20.3","citation":"Ausonius, Opuscula 20.3","ref":"20.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/20.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/20.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/20.3.md","author":{"name":"Ausonius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius"},"work":{"title":"Opuscula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula","urn":null},"verse":true,"words":350,"text":"De more Graeco prodeo in scaenam Solon,\nseptem sapientum fama cui palmam dedit.\nset fama non est iudicii severitas:\nneque me esse primum 〈nec〉 vero imum existimo,\naequalitas quod ordinem nescit pati.\nrecte olim ineptum Delphicus suasit deus\nquaerentem, quisnam primus sapientum foret,\nut in orbe tereti nomina serta incideret,\nne primus esset, ne vel imus quispiam.\neorum e medio prodeo gyro Solon,\nut quod dixisse Croeso regi existimor,\nid omnis hominum secta sibi dictum putet.\nGraece coactum est: Ὅρα τέλος μαϰροῦ βíου:\nquod longius fit, si Latine edisseras:\nSpectare vitae iubeo cunctos terminum.\nproinde miseros aut beatos dicere\nevita, quod sunt semper ancipiti statu.\nid adeo sic est. si queam, paucis loquar.\nrex, an tyrannus, Lydiae Croesus fuit\nhis in beatis, dives insanum in modum,\nlateribus aureis templa qui divis dabat.\nis me evocavit. venio dicto oboediens,\nmeliore ut uti rege possint Lydii.\nrogat, beatum prodam, si quem noverim.\nTellena dico, civem non ignobilem:\npro patria pugnans iste vitam abiecerat.\ndespexit: alium quaerit. innui Aglaum:\nfines agelli proprii numquam excesserat.\nat ille ridens: quo dein me ponis loco,\nbeatus orbe toto qui solus vocor?\nspectandum dico terminum vitae prius,\ntum iudicandum, si manet felicitas.\ndictum moleste Croesus accepit. ego\nrelinquo regem, bellum ille in Persas parat,\nprofectus, victus, vinctus, regi deditus.\nat ilico aptant funeris ipsum instar sui,\nqua flamma totum se per ambitum dabat\nvolvens in altum fumidos aestu globos.\nac paene sero Croesus ingenti sono,\no vere vates, inquit, o Solon, Solon.\nclamore magno ter Solonem nuncupat.\nqua voce Cyrus motus extingui iubet\ngyrum per omnem et destrui ardentem pyram.\net conmodum profusus imber nubibus\nrepressit ignem. Croesus ad regem ilico\nministrorum per ducitur lectam manum.\ninterrogatus, quem Solonem diceret\net quam ciendi causam haberet nominis,\nseriem per omnem cuncta regi edisserit.\nmiseratur ille vimque fortunae videns\nlaudat Solonem, Croesum 〈iam〉 in amicis habet\nvinctumque pedicis aureis secum iubet\nreliquum quod esset vitae totum degere.\nego duorum regum testimonio\nlaudatus et probatus ambobus fui.\nquodque uni dictum est, quisque sibi dictum putet.\nego iam peregi, qua de causa huc prodii.\nvenit ecce Chilon. vos valete et plaudite.","prev":{"citation":"Opuscula 20.2","label":"XX. Ludus Septem Sapientum. Ausonius Consul Drepanio Procons. sal., Ludius.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/20.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/20.2"},"next":{"citation":"Opuscula 20.4","label":"XX. Ludus Septem Sapientum. Ausonius Consul Drepanio Procons. sal., Chilon.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/20.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/20.4"},"credit":{"text":"Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip","quality":"proofread"}}