{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula 39.29.54-71","citation":"Ausonius, Opuscula 39.29.54-71","ref":"39.29.54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/39.29.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/39.29.54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/39.29.54.md","author":{"name":"Ausonius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius"},"work":{"title":"Opuscula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"XVII. 42. Ἦμος δ᾿ ἠριγένεια ϕάνη ῥοδοδάϰτυλοςἠώς. Iam caelum roseis rutilat Tithonia bigis. Telemachus anxiae matri ordinem peregrinationis enarrat. Vlixes ad oppidum Eumaeo opitulante perducitur. domum in qua proci epulabantur ingressus emendicat cibos miserabiliter ambiendo. inde ab Antinoo iniuriose afficitur. cui Penelopa diras ob inhumanum facinus imprecatur: a qua missus Eumaeus est, ut hospes (sic enim se ferebat) ad eam provocaretur. (qui) tum quidem invitatus gratiam facit, sed venturum sese ad vesperam pollicetur. XVIII. 43. Ἦλϑε δ᾿ ἐπὶ πτωχὸς πανδήμιος, ὃςϰατὰἄστυ. Irus adest populi per rnendicabula notus. Mendicante intra lares proprios Vlixe alius quoque pari egestate Irus accessit, popularis Ithacensius, stipes in triviis solitus rogare. iurgium ergo inopiae communis aemulatione conseritur, quod ex verbis processit ad manus. hortantibus procis, quo magis rixa crudesceret, propositoque praemio caprini ventris omento. victor igitur Vlixes seminecem Irum extra ianuam proicit. ridicula adbortatione conpellans. Penelopa etiam munera sibi a procis pro opibus cuiusque conferri singulorum studia experiens deposcit: quae mature utpote a cupientibus offeruntur. XVIIII. 44. Αὐτὰρ ὃ ἐν μεγάρῳ ὑπελείπετο δῖος Ὀδυσσεύς. At parte inferiore domus secretus Vlixes. Vlixes cum Telemacho arma omnia de medio amoliuntur, procis perniciem conparantes, ne quicquam munimenti aut teli relinqueretur, qui vel cavere vim vel inferre possent. ad Penelopam deinde accitu ipsius pergit ibique, ut Eumaeo dixerat, Cretensem se esse mentitur Vlixemque apud se hospitio deversatum conminiscitur. mox cum Euryclia ipsius nutrix hospitalis officii causa pedes eius elueret, tactu manus animadvertit cicatricem, quam habebat ex vulnere in Parnaso quondam suis dente percussus. quo argumento alumnum suum esse cognoscit, sed ab eodem, ne quid ultra vel quaerat vel garriat, coercetur. XX. 45. Iamque procos genua amplectens orabat Vlixes. Epulantibus procis Ctesippus in Vlixem crus bubulum iacit, sed destinatione non potitur.","prev":{"citation":"Opuscula 39.29.38-53","label":"39.29.38 to 39.29.53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/39.29.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/39.29.38"},"next":{"citation":"Opuscula 39.29.72-83","label":"39.29.72 to 39.29.83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/39.29.72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/39.29.72"},"credit":{"text":"Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip","quality":"proofread"}}