{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula 8.1-2","citation":"Ausonius, Opuscula 8.1-2","ref":"8.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/8.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/8.1.md","author":{"name":"Ausonius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius"},"work":{"title":"Opuscula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"I. 1. Ago tibi gratias, imperator Auguste: si possem, etiam referrem. sed nec tua 419 fortuna desiderat remunerandi vicem nec nostra suggerit restituendi facultatem. privatorum ista copia est inter se esse munificos: tua beneficia ut maiestate praecellunt, ita mutuum non reposcunt. 2. quod solum igitur nostrae opis est, gratias ago: verum ita, ut apud deum fieri amat, sentiendo copiosius quam loquendo: atque non in sacrario modo imperialis oraculi, qui locus horrore tranquillo et pavore venerabili raro eundem animum praestat et vultum, sed usqueqnaque gratias ago, turn tacens, turn loquens, turn in coetu hominum, turn ipse mecum, et cum voce patui, et cum meditatione secessi, omni loco actu habitu et tempore. nec mirum, si ego terminum non statuo tam grata profitendi, cum tu finem facere nescias honorandi. 3. quis enim locus est aut dies, qui non me huius aut similis gratulationis admoneat? admoneat autem? o inertiam significationis ignavae! quis, inquam, locus est, qui non beneficiis tuis agitet et inflammet? nullus, inquam, imperator Auguste, quin admirandam speciem tuae venerationis incutiat: non palatium, quod tu, cum terribile acceperis, amabile praestitisti, non forum et basilicae olim negotiis plena, nunc votis pro tua salute susceptis (nam de sua cui non te imperante securitas?), non curia, honorificis modo laeta decretis, olim sollicitis maesta querimoniis, non publicum, in quo occursus gaudentium plurimorum neminem patitur solum gratulari, non domus commune secretum. 4. lectus ipse ad quietem datus beneficiorum tuorum reputatione tranquillior: somnus abolitor omnium imagines tuas offert. ista autem sedes honoris, sella curulis, gloriosa pompis imperialis officii, in cuius me fastigio ex qua mediocritate posuisti, quotiens a me cogitatur, vincor magnitudine et redigor ad silentium, non oneratus beneficiis, sed oppressus. ades enim locis omnibus, 5. nec iam miramur licentiam poetarum, qui omnia deo plena dixerunt. spem superas, cupienda praevenis, vota praecurris, quaeque animi nostri celeritas divini instar affectat, beneficiis praeeuntibus anteceditur: praestare tibi est quam nobis optare velocius.","prev":{"citation":"Opuscula 7","label":"VII. Item Precatio kal. Ianvariis.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/7"},"next":{"citation":"Opuscula 8.3-6","label":"8.3 to 8.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/8.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/8.3"},"credit":{"text":"Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip","quality":"proofread"}}