{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula 8.41-45","citation":"Ausonius, Opuscula 8.41-45","ref":"8.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/8.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/8.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/8.41.md","author":{"name":"Ausonius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius"},"work":{"title":"Opuscula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula","urn":null},"verse":false,"words":409,"text":"Constantius in argumento vestis intexitur, Gratianus in muneris honore sentitur. XII. 55. Accessit tam inpenso beneficio tuo pondus quorundam sciscitatione cumulatum . interrogatus, quem priorem decerneres consulem, nec dubitandum esse dixisti tu et qui tecum boni sunt dubitare non poterant. sed tamen ad hoc dictum erexerant animos, qui libenter clarissimum virum collegam meum, quem praesentem habebat occasio, praelatum credidissent. fatigantes tamen quod intellexerant requirebant. 56. hic tu, sicut mihi renuntiatum est, noto illo pudore tuo paulisper haesisti, non rationis ambiguus, sed eorum dubitationem vultu et rubore condemnans, qui studium suum interpretationis errore palpabant. deinde ilico subdidisti: ' quid de duobus consulibus designatis quaeritis, quis ordo sit nuncupationis? anne alius quam quem praefectura constituit?' 57. o felicem verecundiam tuam, cui ista popularis ratio tam prudenter occurrit! scisti aliud, Gratiane, quod diceres, sed propter quorundam verecundiam dicere noluisti. scopulosus hic mihi locus est et propter eam, quam numquam appetivi, gloriam recusandus. cum prior renuntiatus sim, satis est tuum tenere iudicium: interpretes valete meritorum. 58. neque autem ego, sacratissime imperator, in tenui beneficio gradum nuncupationis amplector. non est haec gloria ignota Ciceroni 'praetorem me', inquit, ' populus Romanus primum fecit, consulem priorem '. ex ipsa eius sententia intellegitur commendabilius ei videri (uni) quam pluribus esse praepositum : nulla enim est equidem contumelia secundi, sed in duobus gloria magna praelati. XIII. 59. Alexandri Macedonis hoc fertur: cum legisset illos versus Homericos, quibus Hectore provocante de novem ducibus, qui omnes pugnare cupiebant, unum deligi placeret sortis eventu, trepida ubi conceptione votorum Iovem Optimum maximum totus precatur exercitus, ut Aiacem vel Tydei filium aut ipsum regem ditium Mycenarum sortiri patiatur Agamemnonem, ' occiderem', inquit, ' illum qui me tertium nominasset '. 60. o magnanimitatem fortissimi viri! nominari inter novem tertius recusabat , ubi certe pluribus antecelleret quam subesset. quanta hic verecundia gravaretur posterior de duobus? est enim in hoc numero arduae plena dignationis electio. cum universis mortalibus duo qui fiant consules praeferuntur, qui alten praeponitur non uni, sed omnibus antefertur. 61. expectare nunc aures praesentium scio et eminere in omnium vultu intellego, quod desiderio concipiatur animorum. existimant enim, cum ea, quae ad grates agendas pertinebant, summatim tenuiore filo sicut dicitur deducta libaverim, aliqua me etiam de maiestatis tuae laudibus debere perstringere . 62. quamquam me istam dixerim seposuisse materiam et in tempus aliud reservare, nihilominus tamen, ut nunc aliqua contingam, nutu et prope murmure cohortantur . itaque faciam, quando cogunt volentem: sed maioribus separatis tenuiora memorabo, nulla spe ad plenum exequendi, sed universi ut intellegant eorum, quae in te praedicanda sunt, a me poscendam esse notitiam, ab aliis dignitatem. nec excellentia , sed cotidiana tractabo.","prev":{"citation":"Opuscula 8.32-40","label":"8.32 to 8.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/8.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/8.32"},"next":{"citation":"Opuscula 8.46-49","label":"8.46 to 8.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/8.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/8.46"},"credit":{"text":"Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip","quality":"proofread"}}