{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula 8.7-9","citation":"Ausonius, Opuscula 8.7-9","ref":"8.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/8.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/8.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/8.7.md","author":{"name":"Ausonius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius"},"work":{"title":"Opuscula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Romanus populus, Martius campus, equester ordo, rostra, ovilia, senatus, curia, unus mihi omnia Gratianus. 14. iure meo, Auguste maxime, adfirmare possum, incolumi omnium gratia, qui ad hunc honorem diversa umquam virtute venerunt venturique sunt (suus enim cuique animus, suum meritum sibique mens conscia est), iure, inquam, meo adfirmare possum me mihi videri a ceteris esse secretum. 15. sunt quos votorum excruciat inanitas: non optavi. quos exercet ambitus : non petivi. qui assiduitate exprimunt: non coegi. qui offeruntur occasione: non affui. quos iuvat opulentia: obstat temporum disciplina: non emi: nec possum continentiam iactare: non habui. unum praestare temptavi, et hoc ipsum quasi meum vindicare non possum: in tua enim positum est opinione, si merui. IIII. 16. Fecisti autem et facies alios quoque consules, piissime Gratiane, sed non et causa pari, viros gloriae militaris (habent enim tecum ut semper laboris ita dignitatis plerumque consortium, virtutis quam honoris antiquiore collegio), viros nobilitatis antiquae (dantur enim multa nominibus et est stemma pro merito), viros fide inclitos et officiis probatos, quorum me etiamsi non secerno numero, tamen quod ad honoris viam pertinet ratione dispertio. 17. quartum hunc gradum novi beneficii tu, Auguste, constituis: differre tibi ipsi, quo alter ornetur, bona animi tui ad alienam referre praestantiam eruditionemque naturae, quam deo et patri et tibi debes, ad alterius efficaciam gratius retorquere quam verius. tua haec verba sunt a te mihi scripta: 'solvere te quod debeas et adhuc debere quod solveris'. o mentis aureae dictum bratteatum, 18. o de pectore candidissimo lactei sermonis alimoniam! quisquamne tam parcus est in ostentatione beneficii? quisquam pondus gratiae suae vim meriti profitetur alieni? quisquam denique quod indulget, quasi ab obnoxio deferatur, pretium mavolt vocare quam donum? 19. certent huic sententiae veteres illi et Homerici oratores , subtilis deducta oratione Menelaus et instar profundae grandinis ductor Ithacensius et melleo delibutus eloquio iam tertiae Nestor aetatis. sed neque ille concinnius eloquetur, qui se Laconica brevitate collegit, nec ille contortius, qui cum sensibus verba glomeravit, nec iste dulcius, cuius lenis oratio mulcendo potius quam extorquendo persuasit. 20. solvere te dicis quod debeas et debiturum esse, cum solveris.","prev":{"citation":"Opuscula 8.3-6","label":"8.3 to 8.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/8.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/8.3"},"next":{"citation":"Opuscula 8.10-17","label":"8.10 to 8.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opuscula/8.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opuscula/8.10"},"credit":{"text":"Ausonius, Opuscula. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000793.zip","quality":"proofread"}}