{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ora Maritima 1-50","citation":"Avienus, Ora Maritima 1-50","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/ora-maritima/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avienus/ora-maritima/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/ora-maritima/1.md","author":{"name":"Avienus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus"},"work":{"title":"Ora Maritima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/ora-maritima","urn":null},"verse":true,"words":275,"text":"Quaesisse temet saepe cogitans, Probe,\nanimo atque sensu, Taurici ponti situs\ncapi ut ualeret his probabili fide\nquos distinerent spatia terrarum extima,\nsubi libenter id laboris, ut tibi\ndesideratum carmine hoc claresceret.\nfas non putaui quippe prolixa die\nnon subiacere sensui formam tuo\nregionis eius quam uetustis paginis\net qua<m> per omnem spiritus nostri diem\nsecretiore lectione acceperam.\nalii inuidere namque, quod dispendio\ntibi haud sit ullo, agrestis et dur<i> reor.\nhis addo et illud, liberum temet loco\nmihi esse amor<e> sanguinisque uinculo.\nneque sat sit istud, ni sciam te litteras\nhiantibusque faucibus ueterum abdita\nhausisse semper, esse patuli pectoris,\nsensu capacem, talium iugem sitim\ntuo esse cordi et esse te prae ceteris\nmemorem intimati. cur inefficaciter\nsecreta rerum in non tenacem effunderem?\nin non seguacem quis profunda ogganniat?\nmulta ergo, multa compulere me, Probe,\nefflagitatam rem tibi ut persoluerem.\nquin et parent<is> credidi officium fore,\ndesideratum si tibi locupletius\nprofusiusque Musa promeret mea.\ndare expetitum quippe non parci uiri est,\naugere porro muneris summa<m> nouo\nmentis benignae satque liberalis est.\nInterrogasti, si tenes, Maeotici\nsitus qui<s> esset aequoris. Sallustium\nnoram id dedisse, dicta et eius omnibus\npraeiudicatae au<c>toritatis ducier\nnon abnuebam. ad eius igitur inclytam\ndescriptionem, qua locorum formulam\nimaginemque expressor efficax stili\net ueritatis paene in optutus dedit\nlepore linguae, multa rerum iunximus\nex plurimorum sumpta co<m>mentariis.\nHecataeus istic quippe erit Milesius\nHellanicusque Lesbius, Phileus quoque\nAtheniensis, Caryandaeus Scylax,\nPausimachus inde, prisca quem genuit Samos,\nquin et Damastus nobili natus Sige\nRhodoque Bacoris ortus, Euctemon quoque\npopulari<s> urbis Atticae, Siculus Cleon,\nHerodotus ipse Thurius, tum qui decus\nmagnum loquendi est, Atticus Thucydides.","prev":null,"next":{"citation":"Ora Maritima 51-102","label":"Lines 51-102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/ora-maritima/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avienus/ora-maritima/51"},"credit":{"text":"Avienus, Ora Maritima. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/AVIEN%7Coram%7C001","quality":"proofread"}}