{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ora Maritima 397-446","citation":"Avienus, Ora Maritima 397-446","ref":"397","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/ora-maritima/397","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avienus/ora-maritima/397","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/ora-maritima/397.md","author":{"name":"Avienus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus"},"work":{"title":"Ora Maritima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/ora-maritima","urn":null},"verse":true,"words":286,"text":"prima huius ergo in caespitem insinuatio est\nHesperius aestus atque Atlanticum salum;\nHyrcana rursus unda, Caspium mare;\nsalum Indicorum, terga fluctus Persici;\nArabsque gurges sub tepente iam noto.\nhunc usus olim dixit Oceanum uetus.\nHyrcana rursus unda, Caspium mare;\nlongo explicatur gurges huius ambitu\nproduciturque latere prolixe uago.\nPlerumque porro tenue tenditur salum,\nut uix harenas subiacenti<s> occulat.\nexuperat autem gurgitem fucus frequens\natque impeditur aestus hic uligine.\nuis belluarum pelagus omne internatat\nmultusque terror ex feris habitat freta.\nhaec olim Himilco Poenus Oceano super\nspectasse semet et probasse re<t>tulit.\nhaec nos ab imis Punicorum annalibus\nprolata longo tempore edidimus tibi.\nnunc iam recursus ad priora sit stilo.\nigitur columnae, ut dixeram, Libystidis\nEuropae in agro aduersa surgit altera.\nhic Chrysus amnis intrat altum gurgitem,\nultra citraque quattuor gentes colunt.\nnam sunt feroces hoc Libyphoenices loco,\nsunt Massieni, regna Cilbicene sunt\nferacis agri et diuites Tartes<s>ii,\nqui porriguntur in Calacticum sinum.\nhos propter autem mox iugum Barbetium est\nMalachaeque flumen urbe cum cognomine\nMenace prior<e quae> uocata est saeculo.\nTartes<s>iorum iuris illic insula\nantistat urbem, Noctilucae ab incolis\nsacrata pridem. in insula stagnum quoque\ntutusque portus. oppidum Menace super.\nqua sese ab undis regio dicta subtrahit,\nSilurus alto mons tumet cacumine.\nadsurgit inde uasta cautes et mare\nintrat profundum. pinus hanc quondam frequens\nex se uocari sub sono Graio dedit.\nfanumque ad usque Veneris ac Veneris iugum\nlitus recumbit. porro in isto litore\nstetere crebrae ciuitates antea\nPhoenixque multus habuit hos pridem locos.\ninhospitales nunc harenas porrigit\ndeserta tellus, orba cultorum sola\nsqualent iacentque. Veneris ab di<c>to iugo\nspectatur Herma caespitis Libyci procul,\nquod ante dixit. litus hic rursum patet\nuacuum incolarum nunc et abiecti soli.","prev":{"citation":"Ora Maritima 348-396","label":"Lines 348-396","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/ora-maritima/348","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avienus/ora-maritima/348"},"next":{"citation":"Ora Maritima 447-495","label":"Lines 447-495","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/ora-maritima/447","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avienus/ora-maritima/447"},"credit":{"text":"Avienus, Ora Maritima. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/AVIEN%7Coram%7C001","quality":"proofread"}}