{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ora Maritima 544-594","citation":"Avienus, Ora Maritima 544-594","ref":"544","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/ora-maritima/544","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avienus/ora-maritima/544","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/ora-maritima/544.md","author":{"name":"Avienus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus"},"work":{"title":"Ora Maritima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/ora-maritima","urn":null},"verse":true,"words":286,"text":"stagnum inde Toni montium in radicibus\nTononitaeque attollitur rupis iugum.\nper quae sonorus uoluit aequor spumeum\nAnystus amni<s> et salum fluctu secat.\nhaec propter undas atque salsa sunt freta,\nat quicquid agri cedit alto a gurgite,\nCeretes omne et Ausoceretes prius\nhabuere duri, nunc pari sub nomine\ngens est Hiberum. Sordus inde denique\npopulus agebat inter auios locos\nac pertinentes usque ad interius mare\nqua piniferae stant Pyrenae uertices\ninter ferarum lustra duceba<nt diem>\net arua late et gurgitem ponti premunt.\nin Sordiceni caespitis confinio\nquondam Pyrene ciuitas ditis laris\nstetisse fertur hicque Mas<s>iliae incolae\nnegotiorum saepe uersabant uices.\nsed in Pyrenen ab columnis Herculis\nAtlanticoque gurgite et confinio\nZephyri<di>s orae cursus est celeri rati\nseptem dierum. post Pyrenaeum iugum\niacent harenae litoris Cynetici,\neasque late sulcat amnis Rhoscynus.\nhoc Sordicenae, ut diximus, glaeb<a>e solum est.\nstagnum hic palusque quippe diffuse patet,\net incolae istam Sordicem cognominant.\npraeterque uasti gurgitis crepulas aquas\n- nam propter amplum marginis lax<a>e ambitum\nuentis tumescit saepe <per>cellentibus -\nstagno hoc ab ipso Sordus amnis effluit.\nru<rsusque ab huius> effluentis ostiis\n....................... <litus dehinc>\nsinuatur alto et propria per dispendia\ncaespes cauatur, repit unda largior\nmolesque multa gurgitis distenditur.\ntris namque in illo maximae stant insulae\nsaxisque duris pelagus interfunditur.\nnec longe ab isto caespitis rupti sinus\nalter dehiscit insulasque qu<a>ttuor\n- at priscus usus dixit has omnis Piplas -\nambit profundo. gens Elesycum prius\nloca haec tenebat atque Naro ciuitas\nera<t> ferocis maximum regni caput.\nhic salsum in aequor amnis Attagus ruit\nHeliceque rursus hic palus iuxta. dehinc\nBesaram stetisse fama casca tradidit.\nat nunc Heledus, nunc et Orobus flumina\nuacuos per agros et ruinarum aggeres\namoenitatis indices priscae meant.","prev":{"citation":"Ora Maritima 496-543","label":"Lines 496-543","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/ora-maritima/496","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avienus/ora-maritima/496"},"next":{"citation":"Ora Maritima 595-650","label":"Lines 595-650","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/ora-maritima/595","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avienus/ora-maritima/595"},"credit":{"text":"Avienus, Ora Maritima. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/AVIEN%7Coram%7C001","quality":"proofread"}}